477.
1247. - Capitulum Budense ad mandatum Judicis Curiae Regiae Capitulum Strigon. in possessiones Jenő et Theka introducit.
Uniuersis presens scriptum inspecturis, Capitulum Budense Salutem. Vniuersitati uestre significamus, quod cum Bensa cantor Strigoniensis et Abraham Arehidiaconus de Gumur, procuratores capituli Strigon., quasdam porciones, terram scilicet Inev, sitam iuxta Pest, cum libertinis, quorum nomina sunt hec: Arus, Micus, Mixa, Donat et Endres, cum eorum heredibus, et terram nomine Theca, quas Mochor nobilis de genere Cortul, in extremis positus, donauerat ecclesie Strigon., coram omnibus cognatis predicti Mochor, qutorum nomina sunt hec: Abraham, Symon, Nicolaus filij Vza; Chuda filius Symonis; Petrus filius Mortun; Ipolitus filius Laurencij; Jac filius Benedicti, qui predictam donacionem suo testimonio et consensu confirmarunt, testimonialibus litteris nostris pecijsset confirmari; Petras filius Vza, de eadem generacione, super terra Ineu contradixit. Terram autem Theca cum libertinis in terra Ineu commorantibus afirmans ipsi Capitulo Strigon, ab eodem Mochor esse relictam, ut sui cognati antedicti asserebarit; quem supradicti procuratores citauerunt ad presenciam Judicis curie domini regis ad terminum competentem. Postmodum recepimus litteras iudicis antedicti continentes, quod sepedictus Petrus filius Vze, ad terminos assignatos non uenisset et ex eo ipsum iudicijs condempnasset. Quare idem iudex, nomine Ladizlaus, auctoritate domini regis in litteris suis nobis precepit, ut capitulum Strigon. introduceremus in possessiones supradictas. Cuius mandatis, sicut de iure tenemur, obedientes, hominem dicti capituli per Nicolaum decanum ecclesie nostre introduximus in possessiones sepius nominatas, nullo contradictore existente. Vt ergo supradictas porciones et libertinos capitulum Strigon. pacifice et perhenniter ualeat possidere, presentes intuitu iusticie et ad mandatum predicti iudicis concessimus litteras, sigilli nostrj munimine roboratas. Datum per manus magistri Ambrosij lectoris Budensis, Anno gracie Mo. CCo. XLo. VII. Aron Cantore, Thoma tercio (sic) custode.
E Nro. 469.
478.
1248. 26. Martii. - Oltumannus sacerdos de Moderdorf per Capitulum Strigon. de decimis quatuor Curiarum, iniuste detentis, coram Archiepiscopo Strigon. conventus, iisdem renuntiat.
Nos Stephanus, dei gracia Strigon. arehiepiscopus, significamus, quod cum dilecti in xpo. filij, Ph. Prepositus et Capitulum ecclesie Strigon. traxissent