476.
1247. - Capitulum Jauriense terram Gadócz venditam esse testatur.
Capitulum Ecclesiae Gewriensis, Vniuersis Christi fidelibus, tam praesentibus, quam futuris, praesentes litteras inspecturis, Salutem in uero salutari. Ad uniuersorum notitiam tenore presentium uolumus peruenire, Quod Andreas filius Olthman de Eclij, Janus filius Posa, Cathpan filius Cathpan, Pelgerijm filius Bethe, Endre, Joannes, Farkasius et Benedictus filij Valentini, Joannes Clericus, filius Stephani, pro se et pro Nicolao fratre suo, Giwre, Rolandus et Andreas filij Janus, coram nobis constituti, quandam terram eorum, Gothonc nomine, quam ad se iure hereditario pertinere asserebant, confessi sunt Matthaeo et Wijd, filijs Marcus de Villa Vrs, Chone et Lamperto, necnon Nogud et Othuz, filijs Nogus, cum omnibus suis pertineucijs, ex beneplacito suorum Commetaneorum, pro uiginti et tribus Marcis uendidisse, quas sibi dixerunt fuisse persolutas. Ordines autem metarum eiusdem terrae, ut ijdem homines nobis retulerunt, taliter distinguuntur: Prima meta incipit ab Oriente iuxta flumeu Wag, et uadit ad piscinam Guestre, inde tendit ad uillam Kesew, inde circuit et uadit ad partem meridionalem iuxta locum, qui Scek nuncupatur, et ad metas terrae uicinae de Vrs, et inde uenitur iuxta eandem terram et itur ad Guestre, ibi transit et uadit ad piscinam Kerekto et inde uenitur ad flumen Gen, et hinc directe uadit ad iusulam Oco1us et tendit ad Dudwag, ubi terra Thomae et Balijan ipsi terrae est uicina, et uadit ad flumen Wag et iuxta idem flumen circuit magnam quantitatem terrae, in qua circuitione sunt piscinae et pratum, et uadit ad Ebthw, et cadit in amnem Wag et inde reuertitur ad primam metam, quae sita est iuxta uillam Kesew, et usque ipsam metam, de Ebthew flumen Wag cum Thoma et Balyan est commune. Praeterea Andreas et cognati eius supradicti dixerunt aliam quandam portionem terrae, Wamosthelek uocatae, quadraginta iugera continentem, metis undique circumdatam, hominibus supradictis de Vrs pro eadem pecunia uendidisse perpetuo possidendam. In cuius rei memoriam litteras praesentes, sigillo nostro munitas, dari fecimus. Magistro Chepano Praeposito nostro, Sixto Cantore, Magistro Vmentone (sic) Archidiacono Gewr, Thoma Custode existentibus. Anno Domini Millesimo ducentesimo quadragesimo septimo.
E Nro. 508. - Ed. Cod. Strig. I. 32.