in nostra personaliter constitutus presencia, terram suam, nomine Chath, sitam iuxta fluuium Fyzeg, mixtim iacentem cum terra Ecclesie Strigon., quam ex parte auuncule sue, videlicet matre patris sui, in ius et proprietatem suam deuolutam esse dicebat, eodem pleno iure, quo ipse possidebat, nichil iuris et porcionis ibidem sibi reseruante, totaliter vendidit venerabili patri Stephano Archiepiscopo Strigon. pro Quindecim Marcis argenti, perpetualiter possidendam, et ipsam pecuniam plenarie recepit coram nobis. Obligauit eciam se tali modo, quod si dictam terram frater ipsius nomine Chyz, uel eiusdem heredes, sev eciam alii cognati repetere attemptarent; ipse Gopol et ipsius heredes archiepiscopum Strigon. deffendere et penitus expedire tenerentur proprijs laboribus et expensis. Vt igitur huius empcionis et vendicionis series Robor perpetue firmitatis optineat, ad peticionem Gopol presentes litteras, Sigilli nostri munimine Roboratas, Archiepiscopo prenotato concessimus. Anno domini Millesimo Ducentesimo Quinquagesimo Primo, Quinto kalendas Februarij, Magistro Achille ecclesie nostre preposito, Jacobo Cantore, Acus Custode, Michaele Decano existentibus.
Sigillum detritum e rubro et albo serico pendet. Orig, in .Arch. Prim. Sec. Lad. Q. fasc. 1. Nro, 5. - Edidit Fejér 1. c. IV. II. pag. 118.
498.
1251. 21. Martii. - Benedictus Archiepiscopus Colocensis terram Úrkuta Stephano Archiepiscopo Strigon. ex amicitia donat, vineas vero, ibidem habitas, eidem vendit.
Nos Benedictus dei gracia Colocensis archiepiscopus, significamus vniuersis, presentes litteras inspecturis, quod cum nos terram quandam, nomine vrcutha, iuxta Strigonium ex donacione domini nostri Bele regis Hungarie haberemus et postmodum iusto empcionis titulo quandam aliam terram, eidem adiacentem, adepti fuissemus et essemus in quieta et pacifica possessione; tandem placuit venerabili patri domino Stephano, Strigon. archiepiscopo, cui a primeuis temporibus fueramus sincere dileccionis et amicicie nexibus copulati, quod easdem possessiones sibi donaremus. Nos igitur attendentes, quod et si maiora de nostro sibi placita extitissent, eiusdem beneplacitis acquiescere deberemus; prefatas possessiones, ad nos legitime deuolatas, certis undique metis distinctas, cum omnibus siluis, pratis, fenetis et alijs utilitatibus ac pertinencijs suis eidem domino archiepiscopo donauimus et tradidimus, sibi et hijs, quibus conferre uoluerit, plenum dominium tribuentes. Verum quia in eadem terra, in monte quoque Strigon., quasdam uineas habebamus, quarum fructus ad predictam villam nostram de vrcutha consueuerant prouenire, quum