504.
1251. - Stephanus Vanchai Archiepiscopus Strigon. particulam terrae Macskásorma Abbati de Grón restituit.
Nos Stephanus dei gracia Strigon. Archiepiscopus, significamus omnibus, presentes litteras inspecturis, quod Georgius abbas sancti Benedicti de Grana requisiuit a nobis quandam particulam terre super Machkazormv, quam eciam testimonio proborum uirorum suam esse comprobauit et nos inquisita et cognita rei ueritate a iobagionibus Strigon. ecclesie et alijs, dictam terram eidem abbati restituimus perpetuo possidendam, ita quod portus pertinet ibi eidem abbati, ubi est meta, et inferius descendendo est meta alia, ubi est rubus, deinde tercia meta est secus uiam, quarta et quinta est, ubi due uie conterminantur in unum. Preterea nos habemus terram ibidem in latitudine trium iugerum uersus montem ad usus populorum nostrorum de uilla Scevleus. Vt autem huius rei series durare queat in posterum, ad instanciam predicti abbatis presentes litteras concessimus, sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno domini Mo. CCo. quinquagesimo primo.
Sigillum e roseo serico pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 12. Fasc. 1. Nr. 1. - Fejér Cod. dipl. IV. II. 81.
505.
1251. - Philippus Praepositus et Capitulum Strigon. super venditione terrae in Zuha pro octo marcis argenti, quae summa pecuniae „in hominibus, videlicet una ancilla, nomine Neste, et filio suo Michaele, et in equo, pecudibus et argento” soluta fuit, testimoniales edunt.
Fejér Cod. dipl. IV. II. 122.
506.
1251. - Conventus Cruciferorum Strigon. Christophorum de Lucen partem terrae suae Lucen Stephano Archiepiscopo Strigon. vendidisse testatur.
A B C D
Nos magister Jacobus Hospitalis sancti Regis de Strigonio, vniuersique eiusdem loci fratres, significamus omnibus, presentes litteras inspecturis, quod constitutis in nostri presencia Damiano comite, homine scilicet venerabilis