arborem Tylie, sub qua est meta; Inde procedendo per siluam, venit ad vnum Berch, vnde descendit ad Kyralitme et ibi sunt due mete, et deinde uenit ad oscewpotok et transit per medium illius et vbitransit illud apud locum, qui Gyznowfyrtes dicitur, iuxta vnam quercum sunt due mete et inde transit vnum oscewpotok et venit ad quoddam Berch, in cuius medio sub duabus ylicibus sunt due mete; inde vadit ad duas metas, que separant ipsam terram a terra Mowka et Crystofori, et incipit tenere metas cum Azaria et Samuele; Inde per duas metas procedendo, venit inferius ad illum fontem, vbi inceperat et sub qudam (sic) salice terminatur. Vt igitur Huiusmodi acta, aut concessa processu temporis salua semper permaneant et illesa: presentes concessimus litteras, sigilli nostri duplicis munimine consignatas. Datum anno dominice incarnacionis Mo. CCo. Quinquagesimo Secundo, Septimo kalendas aprilis, Regni autem nostri Decimo octauo.
Sig. e rubro et flavo serico pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 34. fasc. 1. Nro. 2. - Extr. Fejér 1. c. IV. II. pag. 170. - Ed. Cod. Strig. II. 62; Wenzel 1. c. VII. 341.
508.
1252. 2. Jun. - Bela IV. confirmat Nrum. 476.
Bela Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae Galliciae, Lodomeriae, Comaniaeque Rex, Universis Christi fidelibus, praesentium notitiam habituris, salutem in eo, qui Regibus dat salutem. Caueri solet, ut contractus inter subditos et sub lege factus, Legislatoris auctoritate prouide confirmetur, ne obliuionis subrepente caligine, iniuria iuri fiat, cum acciderit machinamento calumniae ueritatem succumbere falsitati. Proinde ad uniuersorum, tam praesentium, quam posterorum notitiam harum serie uolumus pervenire, Quod accedentes ad nostram praesentiam fideles nostri Matthaeus et Wyd, filij Marci, de Villa Vrs; Chone, Lampertus, Nog et Othuz, filij Nogus, nobis humiliter supplicarunt, ut Contractum inter ipsos ex una parte, et Andream filium Olthuman de Ecly, Janum filium Posa et suos socios uenditores, quorum nomina inferius exp imuntur, ex altera, legitime celebratum, sicut in litteris fidelium nostrorum, Capituli Gewr, vidimus contineri, dignaremur auctoritatis Regiae litteris confirmare. Nos igitur iustis petencium desiderijs assensum facilem adhibentes, litteras ipsius contractus uerbo ad uerbum praesentibus inseri fecimus, hanc formam habentes:
Sequitur Nrus. 476.