Quem contractum auctoritate Regia confirmauimus. In cuius Confirmationis perpetuam stabilitatem praesentes tradi iussimus litteras, duplicis Sigilli nostri munimine in ius perpetuum roboratas. Datum apud Posonium in Castris. Anno Dominicae incarnationis Millesimo Ducentesimo Quinquagesimo secundo, quarto Nonas Junij, Regni autem nostri anno decimo octauo.
E trans. Capituli Jauriensis a, 1376., ac Steph. Fejérkovy Locumt. R, de a. 1592. In Areh. Prim. Sec. Lad. T. fasc. 8. Nro. 226. ac Lad. T. fasc. 19. Nro. 440. - Ed. Cod. Strig. I. 36.
509.
1252. ante Jul. - Stephanus Vancsai archiepiscopus Strigon. villam Úrkuta, a Benedicto Archiepiscopo Colocensi, ne litem quandam ultro prosequeretur, sibi cessam, Altariae s. Luciae, per ipsum in porticu ecelesiae Strigon. fundatae, confert.
Stephanus dei gracia Strigon. archiepiscopus, Vniuersis, presentes litteras inspecturis, salutem in auctore salutis. Ad uniuersitatis uestre noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum nos olim contra Jurk, filium Othuz Bani, questionem quandam mouissemus, et venerabilis Pater Benedictus, Colocensis archiepiscopus, qui pro eodem Jurk causam ipsam contra nos defendebat, in multis iudicijs fuisset condempnatus, exigente iusticia; tandem idem dominus archiepiscopus, ne amplius in prosecucione eiusdem litis procederemus, quandam villam suam, que uocatur Wrkutha, iuxta Strigonium, in qua habuit terram empticiam, et eciam aliam, a domino Rege sibi donatam, cum omnibus eiusdem ville pertinencijs et utilitatibus, nobis cessit, iure perpetuo irretractabiliter possidendam[519]; in corporalem possessionem eiusdem ville, sine contradiccione qualibet, nos induci faciendo, quod est tam domino Regi, quam Capitulo Ecclesie nostre, et plurimis alijs de Regno Hungarie manifestum. Tandem nobis in quieta et pacifica eiusdem ville possessione diucius permanentibus; cum tempore procedente nos in porticu maioris Ecclesie nostre Strigon. altare in honore beate Lucie virginis erigi fecissemus, pro remedio anime bone memorie Comitis Orbazij, Patris nostri, cuius corpus in ipsa porticu in domino requieseit, statuimus et ordinauimus, ut sacerdos aliquis instituatur ibidem, qui assidue debeat ipsi altari obsequium suum impendere, et quanto frequencius potest, salua honestate sua et debita deuocione missarum in eodem sollempnia celebrare. Et quia solus
[519] Confer Nrum. 498.