511.
1252. 20. Oct. - Stephanus Archiepiscopus Strigon. in synodali congregatione decimas quasdam Abbati de Zala contra Episcopum Vesprimiensem adiudicat.
Nos Stephanus - - Archiepiscopus Strigon. significamus, - - quod in synodali nostra congregatione, in die festi s. Lucae Evangelistae universis Abbatibus, Praepositis et Clero nostrae Dioecesis solenniter celebrata, - - frater Blasius Abbas monasterii de Zala, de medio aliorum surgens, - - nobis et uniuersis Abbatibus atque clericis retulit, - -
Quod - - Zlandus Episcopus Vesprimiensis tam decimas frugum, quam vini singulis annis sibi et ecclesiae suae provenire debentes, ex donatione sanctissimi regis Stephani eis donatas, - - per exactiones decimarum suarum defalcaret et pro seipso occuparet, necnon quosdam sacerdotes et capellanos suos, sub obedientia sua in decimatione et obedientia sua contentos, - - molestare et agravare - - non cessaret. Quibus sic auditis, - - Dominus Zlandus Episcopus Wesprim., similiter in eadem congregatione coram nobis astans, - - respondit - -, quod ipse decimas suas et ecclesiae in nullo occupassel - - , sed idem Abbas - - quosdam sacerdotes in Dioecesi sua existentes, sibi et ecclesiae suae applicasset, - - Hoc percepto, praedictus Abbas Zaladiensis quosdam suos Sacerdotes, Capellanos et Plebanos, - - scilicet Plebanos villarum Eulicz, Komar, Karos, Kolon, Galambok. Rodna, Zabar, Rokolyan, Pacha, Yggricz et Rayk, eodem die ibidem existentes, in presentiam nostri praesentavit et statuit obviantes, - - - huiusmodi praescripti sacerdotes - - tam in suis, quam etiam universorum sociorum suorum sub obedientia praefati Domini Abbatis ubilibet existentium - - personis, - - sub obedientia et disciplina praenotati Abbatis Zaladiensis et suae Ecclesiae semper, - - et nunquam Episcopi Vesprim. se mansisse et stetisse affirmarunt. Ac ipse Abbas - - singulis annis in die sive termino ipsis deputato, Capitulum sive congregacionem generalem ipsis celebrasset, necnon divini sermonis praedicatione ad spiritualia informasset instituta. - - Vnde nos - -, cum etiam idem Abbas et conventus in spiritualibus et temporalibus ad nos refugium habeat speciale ac sub nostra existat legitima protectione,” Sacerdotibus praedictis iniungit, ut Abbati Zaladiensi obedientiam „tamquam personae nostrae, prout iusto Praelato vestro”, exbibeant ac decimas extradari procurent. „Episcopus vero Vesprim. molestandi et aggravandi omnino nullam in vobis habeat et super vos potestatem. - -
Haec vero praemissa ubilibet solenniter et pure in Ecclesiis vestris diebus Dominicis volumus per vos proclamari. Datum tertia die congregationis nostrae annotatae.”
Fejér Cod. dipl. IV. II. 153.