Sacerdos sine ministri suffragio missam celebrare non potest, statuimus similiter, ut aliquem sacerdotem, quem elegerit sibi in subsidium, ex necessitate assumpmere teneatur, cum quo et missarum celebrare sollempnia et qui, utpote sibi subiectus, defectum ipsius supplere debeat, cum fuerit oportunum, cui eciam ipse sacerdos institutus de sustentacione competenti debeat prouidere; ita tamen; quod ipsum, si inhoneste conuersatus fuerit, uel si in officio, sibi inposito, negligens extiterit uel remissus, possit et debeat remouere, et in locum ipsius alium ydoneum aduocare. Verumptamen, quia ecclesia sine rebus corporalibus in nullo proficit, sicut nec anima sine corpore corporaliter uiuit, et qui altario seruit, uiuere debet de altari, et non debet a mercede repelli, qui ad honus electus fuerit et assumptus; predictam villam cum feneto et alijs suis pertinencijs, ac utilitatibus, nec non cum duabus uineis, quarum una est sita iuxta puteum Wrcutha, et alia in monte Bala, quas emimus ab archiepiscopo supradicto, in ius et proprietatem ipsius basilice, seu altaris, contulimus, concessimus et donauimus ad usum et sustentacionem sacerdotis, qui ad ministerium ipsius altaris fuerit pro tempore institutus. Statuentes, ut cum ipsa basilica, seu altare, sacerdote uacauerit, unus sacerdos de Capitulo Strigon., uel de prebendarijs ipsius, ad eiusdem altaris ministerium per ipsum Capitulum perpetuo instituatur, qui possessiones predictas cum omni industria seu diligencia possit et debeat gubernare et ibidem sacerdotale officium, quemadmodum premisimus, exercere. Quod si Capitulum in instituendo ibidem sacerdotem negligens inuentum fuerit, uel remissum, archiepiscopus Strigon., qui pro tempore fuerit, id propter deum exequi non moretur. Item statuimus, quod idem sacerdos institutus in die anniuersario obitus predicti Patris nostri et in festo Sancte Lucie virginis, Capitulo Strigon. generalem et sollempnem collacionem debeat propinare. Et ut hec nostra ordinacio, collacio, seu donacio robur optineat perpetue firmitatis, presentes litteras in testimonium sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum Strigonij Anno domini Mo. CCo. Quinquagesimo Secundo, Pontificatus nostri Anno Nono.
Sigillum e serico roseo et flavo pendebat. Orig. in Arch. Cap, Strig, priv. Lad. 51. Fasc. 1. Nro. 7. - Edidit Fejér 1. c. IV. II. pag. 148. - Cum Stephanus, ut vidimus, 7. Julii 1243. confirmatus fuit, nonus Pontificatus sui annus, 7. Jul. 1251. incipiebat, adeoque diploma hoc ante mensem Jul. exarari debuit.
510.
1252. a. 14. Oct. - Bela IV. Rex villarum, fundatae a se Praepositurae de Thurócz donatarum, metas per discretum virum Nicolaum Archidiaconum de Neograd et Canonicum Strigon. revideri curat. - Regni a. 17.
Fejér Cod. dipl. VII. V. 297.