omnium primo, dignitatem Cardinalatus collatam fuisse, inde patet, quia 20. Oct. ipse se adhuc Archiepiscopum nominat (Nr. 511.), 13. autem Nov. Papa illum iam „nuper” ad dignitatem hanc assumptum scribit, simulque illi, ne ab ecclesia Strigon. „prorsus” avellatur, decimas Csallóközienses addicit. (Nr. 514.) Iam vel ex his Papae verbis clarum est, Stephanum reipsa Archiepiscopatum resignasse; sed certissime hoc litterae Belae regis docent, e quibus discimus, quod Canonici Strigon. e mandato Papae ad electionem faciendam intra praescriptum terminum processerint, electionemque hanc ipse Stephanus, qui eidem personaliter interfuit, auctoritate Papae adprobaverit et ore proprio orationes consvetas absolverit. (Nr. 530.) Imo anno hoc illum etiam Romam reipsa discessisse, Nr. 512. ostendit. Ob fluctuationem tamen Stephani, successor eius Archiepiscopatum ante a. 1254., ut mox videbimus, obtinere non potuit.
Romae constitutus, negotia Ecclesiae praecipue Hungaricae dirigebat, amplaqua hunc in finem a Papa potestate provisus fuit, Sic a. 1259. Cruciferi Strigon. eius interventione a praestandis decimis eximuntur (Nr. 601.). A. 1262. causam postulationis Philippi Archiepiscopi Strigon. examinabat (Nr. 614.). A. 1264. causam inter Episcopum et Irenaeum Canonicum Jauriensem componit[520]. A. 1263. 23. Sept. Urbanus Papa IV. eius volens honorare personam et per honorem ei exhibitum aliis providere, conferendi per se vel per alios omnia beneficia ecclesiastica, quae Timotheus Zagrabiensis Electus promotionis sue tempore in Hungaria obtinuit, liberam ei concessit facultatem. Stephanus beneficia haec pluribus distribuit; et quidem Capellano suo Roberto, Cantori de Posega, dedit Archidiaconatum de Walko in Ecclesia Quinqueecclesiensi; alteri Capellano suo Eventio Canonicatum Zagrabiensem; nepoti suo Joanni, Archidiacono Jauriensi, Archidiaconatum Zaladiensem in Ecclesia Vesprimiensi; tandem Givoldo de Owad, clerico Jauriensis Dioecesis, nepoti episcopi Zagrabiensis, capellas de villis Files, Boron, Nigwan et minori Mortin contulit. Litteras suas super collationibus his edidit apud Urbem veterem in hospitio suo a. 1264. die 1. et 8. Jan.[521] – A. 1266. 31. Jul. Viterbii, qua Curator Eremitarum ordinis s. Guilelmi, a Papa constitutus, quasdam domos huius ordinis, in Germania et Hangaria sitas, ab unione huius ordinis, cum ordine s. Augustini facta, excipit ac Priori Generali, ordinis s. Guilelmi submittit, quam ordinationem 29. Sept. eiusdem anni Papa confirmat,[522] quo die Stephanum adhuc in vivis exstitisse, litterae Papales docent; sed paulo postvita functus fuerit, cum ultra diem hunc nullibi memoretur. Schmitthius quidem eum ultra a. 1269. vixisse, ex idoneis auctoribus constare scribit,[523] sed idoneos hos auctores non producit
[520] Theiner Mon. Hung. I. 255.
[521] Theiner ib. 258. 260. 263. 268.
[522] Fejér Cod. dipl. IV. III. 347.
[523] Archiepisc. Strig. I. 124.