producit. Desericius quoque idem asserit.[524] Szvorényi autem a. 1266. aut 1269. vita functum ait.[525] Iam si sub Clemente IV. e vivis sublatus est, ut Ughelli[526] et Eggs[527] testantur, ultra a. 1268. 29. Nov., quo die Papa hic obiit, vivere non potuit. Nos Ughellium secuti, a. 1266. emortualem eius asserimus. E litteris supra allatis apparet, illum ab a. 1253. constanter in Italia commoratum fuisse; errat proin Péterffy, dum illum a. 1256. synodo nationali Strigonii interfuisse, actisque eius post Banedictum Archiepiscopum Strigon. subscripsisse asserit.[528] Péterffyum hic graviter lapsum fuisse, Nrus. 511. ostendit, qui synodum hanc a. 1252. a Stephano adhuc Archiepiscopo Strigon. celebratam fuisse docet. Sed aberrasse videtur etiam Eggsius, dum Stephanum „senio gravatum et annis, apoplexia e vivis sublatum,” Strigonii in Ecclesia Cathedrali sepultum scribit;[529] vix enim credibile est, Stephani, certocertius in Italia defuncti, corpus huc translatum fuisse. Iuxta Ughellium et Eggsium[530] legationes plurimas gessit, „Hungaricam praecipue et Sclavonicam, in qua Belam Regem ob violatam immunitatem ecclesiasticam (iuxta Ughellium: ob eius perfidiam) anathemate percussit; unde Bela sanior factus, per supplices litteras Innocentium IV. rogavit, ut se ac regnum suum a censaris et anathemate Episcopi Praenestini solveret; quod et factum est.”Sed nobis tota haec narratio suspecta, imo penitus conficta videtur; Stephanus enim legationem hanc, ut Nr. 528. testatur, 1253. 5. Maii suscepit, Innocentius autem IV. mortuus est 1254. 13. Dec. Intra hoc igitur tempus excommunicatio haec ferri et solvi debuisset. Iam autem litterae papales, toto hoc tempore exaratae, nihil prorsus de violata per Belam immunitate ecclesiastica commemorant. A. quidem 1253, Bela bellum cum Austriacis et Moravis gessit, cui Innocentius IV. modis omnibus finem imponere satagebat. Attamen principum animos conciliandi provinciam non Stephano Vanchai, sed Velasco poenitentiario papali commisit, dans „ei cogendi contradictores et rebelles per excommunicationis in personas et terras ipsorum interdicti sententias plenariam potestatem.”[531] Sed Belam a legato hoc excommunicatum fuisse, nullibi legitur; Continuator Cosmae Prageasis haec tantum refert: „Interea legatus domini Papae superveniens ad regem Ungariae, compescuit eum et ad propria redire coegit.”[532] Narratio ergo illa nullam fidem meretur.
[524] Hist Episc. Vac. Catal. Episc. 5.
[525] Purpura Pann. 5.
[526] Italia s. I. 241.
[527] Supplem. Nov. Purpurae Doctae 100.
[528] Conc. I. 87.
[529] Suppl. ad Purp. 100.
[530] L. c.
[531] Theiner 1. c. I. 222.
[532] Ad a. 1253. pag. 384.