uacua fuit, per nostram pristaldum, Joanka nomine, fecimus assignari Nicolao memorato perpetuo iure possidendam et sicut per eundem pristaldum nostrum didicimus, memorata terra Chondol Hiis metis circumuallatur. Prima meta incipit ab oriente iuxta terram uille Zemch et uadit ad plagam meridionalem et metatur cum quodam castrense, nomine Morodek, Hinc protenditur iuxta terram Peech ad quoddam flumen, quod dicitur Beleder, Hinc transit sub quodam molendino, Hinc vadit ad aliud flumen, quod uocatur Zijlod, Hinc ipso flumine transacto, uadit ad flumen, quod dicitur Gelengus, Inde uadit ad occidentem iuxta terram Bocorus, Hinc protenditur ad septemtrionem ad predictum flumen Zilod, Hinc uadit ad terram udwarnicorum de Zwnch, Hinc uadit ad quendam fluuium nomine plaza, Hinc regreditur ad orientem ad metam priorem iuxta terram uille Zemch et ibi terminatur. Vt ergo hec donacio robur perpetue firmitatis optineat et nallius temporis curricalo in irritum ualeat reuocari, literas presentes predicto Nicolao concessimus, sigilli nostri munimine roboratas. Datum Posonij in festo sancte Katherine, anno domini Mo CCo Lo secundo.
E Nro. 527.
516.
1252. 3. Dec. - Innocentius PP. IV. ad preces Belae Regis indulget, „ut nulla ecclesiastica secularisve persona regni tui possit per litteras Apostolicae sedis vel legatorum eius extra regnum ipsum a quopiam in iudicium evocari, absque speciali mandato sedis eiusdem.” - Datum Perusii III. Non, Dec, P. a. 10. - Archiepiscopus Strigon. datus est ei super hoc Conservator. -
Fejér Cocl. dipl. IV. II. 128., Theiner Mon. I. 214.
517.
1252. 30. Dec. - Innocentius PP. IV. administrationem Archiepiscopatus Strigon. Stephano Episcopo Praenestino committit.
Innocentius - - Vesprimiensi et Waciensi Episcopis - -. Dudum erga personam - - episcopi Prenestini, tunc Archiepiscopi Strigon., multorum meritorum titulo decoratam, apostolice considerationis oculos dirigentes, - - digne providimus, ut ipsum, tamquam stellam nobilem et insignem, in firmamento generalis ecclesie radiantem, in Romana ecclesia poneremus, cuius splendore