514.
1252. 13. Nov. - Innocentius PP. IV. Stephano Episcopo Praenestino decimam de insula Csallóköz assignat.
Innocentitis - - Stephano Episcopo Prenestino. - - Videri non debet indignum, te, quem ad supportandum nobiscum laboriosam orbis sarcinam Romana ecclesia evocavit, cum ad maiorum negociorum certamina, quam pridem humeris tuis in regimine Strigon. ecclesie, de qua te nuper assumpsimus, imminebant, apud sedem apostolicam pro quiete omnium sis ascriptus, ab eiusdem Strigon. ecclesie non avelli prorsus uberibus, cui laudabiliter prefecisti, nec minus, donante domino, prodesse poteris in futurum. Hac igitur rationabili nos consideratione movente, cum decimationes, ad Strigon. Archiepiscopatum spectantes, distinguantur in tredecim, sicut accepimus, portiones, que cultelli secundum regionis consvetudinem nuncupantur, illam earundem decimationum portionem, sive cultellum, que vel qui Collocuz, sive minus Posonium[537] dicitur, tibi pro tua sustentacione presentium auctoritate concedimus, - - quamdiu vixeris, libere retinendam. - - Datum Perusii Id. Nov., P. a. 10.
Theiner Mon. Hung. I. 213. - Fejér Cod. dipl. IV. II. 202. erronee ad a. 1253. et Papae 11. ponit.
515.
1252. 25. Nov. - Rolandus Palatinus terram Chondol, a Nicolao filio Tpuz receptam, eidem restituit.
Nos Rolandus palatinus et comes Posoniensis omnibus presentes literas inspecturis duximus significandum, quod cum ex precepto regio omnes terras, a castro Posoniensi alienatas, ad ipsum Castrum per Registrum domini Bele Regis, super terris dicti castri confectum, ab omnibus reuocassemus et Castro posoniensi restituissemus, et inter cetera quandam terram nomine Chondol, que fuit de iure castri, a Nicolao filio Tpuz receptam, Castro restituissemus, postmodum idem Nicolaus domino Regi est conquestus, ut seruicium domino Regi et castro memorato debitum propter paucitatem terre sue non posset exhibere; cuius conquestionem dominus rex benigne exaudiens, per litteras suas nobis dedit in mandatis, ut eidem Nicolao terram Chondol memoratam, uel consimilem, in qua agriculturas posset facere, redderemus. Nos autem precepto regio, ut debemus, obedientes, ipsam terram Chondol, que habitatoribus carebat et omnino
[537] Theiner: possomium.