524.
1253. 15. Febr. - Innocentius Episcopo Praenestino indulget, ue alicui in pensionibus providere invitus teneatur.
Innocentius - - Stephano Episcopo Prenestino. - - Cum curam et administrationem Strigon. ecclesie tibi duxerimus committendam, - - indulgemus, ut ad receptionem vel provisionem alicuius in ipsa ecclesia in pensionibus seu prebendis, vel dignitatibus aut beneficiis ecclesiasticis non tenearis invitus. - - Datum Perusii XV. kal. Mart., P. a. 10.
Theiner Mon. Hung. I. 218., Fejér Cod. dipl. IV. II. 181.
525.
1253. 12. Mart. - Crachynus sacerdos sancti Petri de Galla, homo Capituli Poson.
Qccurrit in litteris Rolandi Palatini „in festo b. Gregorii Pape” datis. Wenzel 1. c. II. 243.
526.
1253. 13. Mart. - Bela IV. metas terrae Gémes describens, ait: „hinc vero tenens terminos cum eadem terra Koztu1an, procedit in longum per Berch et descendit in vallem usque ad terram Lendoch., villae videlicet Archiepiscopi Strigon., ubi sunt duae metae de terra fundatae. Ibi autem adiacens eidem terrae Leduch (sic) extenditur ulterius - -.” Datum III, Id. Mart.
Fejér Cod. dipl. IV. II. 208.
527.
1253. Apr. 16. - Bela IV. Rex transcribit et confirmat Nrum. 515.
Bela dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus, presentes litteras inspecturis, Salutem in domino. Iustis petencium desideriis principis aurem inclinari et ordo iuris et uigor exiquit equitatis; Humane siquidem racioni consonum estimamus, dum id prosequimur, quod nulli preiudicet et a iuris tramite non oberret. Ad vniuersorum igitur noticiam