noticiam uolumus peruenire, quod accedens ad nostram presenciam Nicolaus, filius Tpuz, a nobis postulauit instanter, ut assignacioncm cuiusdam terre per Dilectum et fidelem nostrum Rolandum palatinum et comitem Posoniensem ex nostro mandato sibi factam, Chondol nomine, conterminatam terre sue, secundum continenciam litterarum patencium ipsius palatini nostro dignaremur priuilegio confirmare, quarum siquidem literarum palatini comitis tenor talis est: - -
Sequitur Nrus. 515.
Nos itaque iustis petencium desideriis quantum de iure possumus condescendere cupientes, peticioni eiusdem N. gratum adhibentes fauorem, assignacionem per palatinum factam de terra predicta litterarum nostrarum duximus patrocinio confirmandam. Ad hec cum nos quoddam molendinum ipsius Nicolai in fluuio palasa situm recepissemus et per ipsum palatinum castro posoniensi assignari mandassemus, attendentes tamen, quod inde non debet nasci iniuria, vnde consueuit gracia pululare, in concambium ipsius molendini dicto Nicolao et per ipsum suis heredibus heredumve successoribus quandam terram Chundo1 nomine, triginta sex iugera arabilia continentem, que condam fuit cuiusdam castrensig posoniensis peech nomine, vacuam omnino, cum metis veteribus et antiquis per ipsum palatinum fecimus assignari perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium presentes litteras concessimus, Dapplicis Sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno domini Mo CCo quinquagesimo tercio, Sextodecimo Kalendas Maij. Regni autem nostri anno decimo octauo.
Sigillum e flavo, rubro et violaceo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. priv. Capsa D. fasc. 8. Nr. 73. - A. 1255. terra haec Nicolao praedicto per eundem palatitinum denuo adiudicatur. Wenzel 1. c. II. 260.
528.
1253. 5. Maii. - Innocentius PP. IV. Episcopo Praenestiao officium Legati de latere committit.
Innocentius - - Archiepiscopis et Episcopis, necnon. - - prelatis, ac uniuersis Christi fidelibus in regno Ungarie ac ducatu Sclavonie - - - -. Venerabilem fratrem nostram Episcopum Prenestinum, magnum quidem et honorabile membrum ecclesie, virum morum honestate conspicuum, predictum scientia litterarum et providentia circumspectum, quem inter ceteros fratres nostros admodum carum habemus pro suorum excellentia meritorum, in regnum Ungarie et ducatum Sclavonie, commisso sibi plene legationis