532.
1253. 7. Jun. - Innocentius PP. IV. Stephano Vanchai Episcopo Praenestino ad ecclesiam Strigon. redeundi licentiam, cum cessione tamen ecclesiae Praenestinae et Cardinalatus, concedit.
Innocentius - - Episcopo Prenestino. - - Vacante olim Prenestina ecclesia, nos personam ydoneam pro ipsius gubernatione consideratione sedula perquirentes, te tandem, tunc Strigon. Archiepiscopum, inter ceteros virtutum tuarum suadentibus meritis, preeligentes et advocantes, velut ex nimia probitate famosum, ad ipsius ecclesie Romane collegium, dicte Prenestine ecclesie - - in episcopum prefecimus et pastorem, te ad illam de Strigon. ecclesia transferendo. Demum ipsius ecclesie Prenestine suscepto regimine, metuens postmodum aeris intemperiem inexperti et nonnulla impedimenta, multasque necessitates exponens, propter que tue non expediebat persone in ytalicis partibus commorari, cum instantia petivisti super hoc - - provideri. Licet autem nobis - - tua plurimum sit cara presentia, nec ea, multa utilitate perspecta, quam ex ipsa predicta Romana consequebatur ecclesia, ullatenus carere vellemus; pensato tamen, quod sic velle debemus te nobis adesse, ut abesse huiusmodi assistentia tibi non possit, nec ob id personam tuam periculis subesse contingat; - - licentiam tibi, quamquam inviti, concedimus ad prefatam Strigon. ecclesiam redeundi, et te ipsi ecclesie in Archiepiscopum et pastorem preficimus. - - Verum quia indempnitati memorate Prenestine ecclesie nos convenit precavere, - - sic te volente ac petente, duximus providere, ut quamcito usque ad festum omnium Sanctorum, proxime venturum, predicte Strigon. ecclesie possessionem habueris, prefata Prenestina ecclesia et Cardinalatus tui dignitas statim vacent, quodsi usque tunc possessionem huiusmodi non obtinueris, et post festum ipsum, vel etiam ante, possessione ipsa non habita, reverti ad apostolicam sedem elegeris, redire tibi liceat cedendo eidem Strigon. ecclesie; - - ita tamen, quod infra festum Nativitatis dominice, proxime futurum, ad nostram presentiam sis reversus. Sive autem in Ungarie remanere partibus potius acceptaveris, sive non, dummodo ad nos infra predictum Nativitatis festam reversus non fueris, nichilominus utroque casu vacent ecclesia Prenestina et dignitas memorate. Datum Asisii VII. Id. Jun., P. a. 10.
Theiner Mon. Hung. I. 221., Vghelli Italia Sacra I. 209., Kollár Bist. Dipl. 166. Katona Hist. Crit. VI. 196., Fejér Cod. dipl. IV. II. 191.