absoluta. Hoc igitur tantum[540] posse debetis, ut fiducia filiali dixerimus, quod de iure potestis;[541] non enim debet inde iniuriarum nasci occasio, unde iura prodierunt. Supplicamus itaque, quatenus - - - nos ab expectacione nostra et peticione iustissima, pater sancte, non confundatis, quin pocius, ut nos et principes regni nostri, promptos ad omne beneplacitum vestrum, faciatis merito promptiores, postulacionem tam legitime factam, cum omni integritate iurium Archiepiscopalium paternaliter admittatis: alioquin non solum nostre, sed eciam videremini in hac parte divine resistere voluntati; quia omnis clerus, principes et populus, tam pauperes, quam divites, a maiori usque ad minorem, petunt et desiderant venerabilem patrem nostrum B. in patrem et pastorem ecclesie Strigon. promoveri, et ut laicaliter seu vulgaliter loquamur, vox populi, vox dei et fama vulgi speciem obtinet prophecie. Datum in Insula Leporum V. Ib. Maii.
Theiner Mon. Hung. I. 232. annum non exponens, is in Originali deesse videtur. Péterffy Conc. I. 71., Katona Hist. Crit. VI. 174, Fejér Cod. dipl. IV. II. 141. ad a. 1252. ponunt; ast cum Stephanus non ante mensem Nov. a. 1252. Ecclesiam Praenestinam obtinuerit, anno autem 1254. 25. Febr. Benedictus in Archiepiscopum Strigon. iam confirmatus fuerit; litterae hae, cum 11. Maii exaratae sint, nonnisi a. 1253. exarari potuerunt.
531.
1253. 27. Maii. - Bela IV. Rex „terram Georgij, filij Valentini, existentem in villa Vngyney, qui ob crimen furti suspendio patibuli uitam finiuit, Ecclesie S. Michaelis, site in insula nostra Budensi, in qua fratres ordinis Premonstratensis commorantur,” conferens, metas eiusdem, „sicut per litteras fratris Jacobi, Magistri Domus Hospitalis Sancti Regis de Strigonio, fidelis nostri, cui inspeccionem eiusdem terre ac metarum commiseramus, nobis constitit,” describit. „Commetanei uero eiasdem terre sunt Capitulum Ecclesie S. Adalberti (Strigon.), Capitulum Ecclesie S. Petri Budensis et fratres S. Regis de Teluky.” - - Datum VI. kal. Jun., Regni a. 18.
Wenzel 1. c. VII. 351. - Fejér Cod. dipl. IV. II. 173., tum extr. in litteris Palatini a. 1399. ib. X. II. 712. utrobique villa UjJenő appellatur.
[540] Theiner: tamen.
[541] Ib. possitis.