535.
1253. 11. Octobr. - Bela Rex IV. causam Benedicti, in Archiepiscopum Strigon. postulati, instantius urget.
- - I. - - Summo pontifici B. dei gracia Rex Hungarie. - - Non adicientes paternitatem vestram, pluribus occupatam, diucius detinere, ecce breviter et laicaliter et tamen veracissime coram deo dicimus, quod si vultis salvare ecclesiam Strigoniensem et exaltare Colocensem, et universis Regni nostri ecclesiis providere, postulacionem de persona - - B. Archiepiscopi Colocensis, aule nostre Cancellarii, viri utique omni bonitate preclari et experti, ad ecclesiam Strigon. factam, pro qua vobis semel et secundo supplicavimus, et nunc- - instantissime supplicamus, - - admittere dignemini, - - certo cercius tenentes, quod per solam ipsius providenciam eminentem dicta Strigon. ecclesia in spiritualibus et temporalibus reformari poterit et reformata salubriter gubernari. Hoc quoque in verbo veritatis, teste Deo, dicimus et adicimus ad cautelam, quod nec nos, nec Capitulum Strigon., nec barones, necceteri homines Regni nostri in aliquam alium consentimus, et si quispiam, quantacumque dignitate prefulgens,[542] etiam si Angelus, aliud suggesserit, nullo modo credatis. Exaudite pater benignissime tot vota supplicancium et salvate totam ecclesiam Ungaricam, dando tam nobile speculum et exemplar. - - Ecce uno corde et pure, una voce et veraci, salutem nostram et nostrorum attendentes in hac parte, post vos, clamamus cum summa fiducia, pie pater. Cetera nuncii, quos paternaliter expedite. Datum in Kamar[543] V. idus Octobris.
Annus non exponitur. Litteras has Péterffy (Conc. I. 70.) X. idus Oct. signatas ait, ast errorem hic subversari, cum non plures, quam octo dies, idus antecedunt, iam Katona advertit. Fejér (Cod. dipl. IV. II. 145.) hunc errorem post Katona novit et tamen 15. idus apposuit! Theiner (Mon. I. 230.) exmissa voce idus, ad. 5. Oct. ponit. Nos numerum e Theiner et idus e Péterffyo sumentes, V. idus Oct. exaratas asserimus. Theiner et Péterffy litteras has Nro. 530. praemittunt; ast tunc anno 1252. emanare debuissent, cuius anni mense Oct. Archiepiscopatus Strigon. nondum vacavit. Ceterum, ut Katona observat, post Nrum 530. exaratas esse, textus ipse clare ostendit. Litterae hae ex iisdem rationibus eodem ac Nrus. 530. anno datae fuerunt.
536.
Ca. 1253. - Bela IV. Strigonii commorans, servientes Regios Ura et Zombat in partem terrae Szilvan reponi iubet.
Fejér Cod. dipl. VII. I. 298., pag. autem 144. Belae II. tribuit!
[542] Hic manifeste ad Stephanum Vanchai episcopum Card. Praenestinum alludit.
[543] Reliqui erronee: Zamar.