537.
1253. - Michael Sárosiensis et Michael Zoliensis Comites terram Apáti Monasterio s. Benedicti assignant et metis provident.
Nos Michael comes de Sarus, singulis, quibus scire expedierit, significamus, quod nos una cum Michaele, comite de Zovlum, filio Mikonis, ex precepto domini regis, terram Apatj ecclesie sancti Benedicti de Grana, quam olim ex donacione regia possidebat, de iure eidem ecclesie assignaremus (sic); cuius meta ascendit, ad Soulumku, et inde descendit ad fluuium Tepla, et inde adit ad fluuium Grana; super quam terram uidimus domos seruorum Wincencij et Petri comitum, fratrum quondam S. Archiepiscopi Strigon.; et iuxta preceptum domini regis, ecclesie ipsam terram assignauimus coram bonis testibus; et pro alia uero terra, que iacet sub castro[544] W. et P. comitum a plaga orientali, quia in dato die predicti W. et P. comites non comparuerunt, distulimus diem utreque parti usque Octauam Epifanie, ut pro terra, que iacet sub castro, sepedicti W. et P. comites dabunt concambium conuenientem; si uero concambium dare noluerit; ipsam terram Ecclesia antedicta obtinebit, De terra uero prius dicta questio aliqua oriri non potest, et serui sepedictorum comitum usque festum sancti Georgij debent de illa terra abire. In cuius rei testimonium litteras nostras concessimus, nostro sigillo impressas. Datum anno Gracia Mo. CCo. Lo. tercio.
E corrigiis duo sigilla pendebant, alterius fragmenta adhuc supersunt. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 7. Fasc. 5. Nro. 1. - Edidit Fejér 1. c. IV. II. pag. 205; extr. pag. 211: pag. autem 170. erronee ad a. 1252. commemorat.
[544] Hic vox: Susol est deleta.