conversationis bone studio gratiosum”, in Archiepiscopum Colocensem confirmat (Nr. 439.)
A. 1246, exstirpandis penitus Patarenis Bosnensibus, quos iam Colomannus rex, Belae IV. frater, praecipuus Bosnensis episcopatus auctor, utcumque represserat, qui tamen post eius obitum, clademque Tartaricam impune denuo grassari coeperunt,[554] modis omnibus intentus, ante omnia Ecclesiam Bosnensem Colocensi subiici a Papa postulavit[555], tum contra eosdem assumere signum crucis proposuit, quod Papa probans, ei 3. Aug. „idem signum de Archivio nostro receptum” transmisit, simulque illi concessit, ut possessiones haereticorum, quas a fidelibus occupari contigerit, possit concedere eisdem fidelibus eorumque haeredibus, prout viderit expedire. A. autem 1247. 26. Aug. idem Papa episcopatum Bosnensem ecclesiae Colocensi subiici mandat[556]. Negotium tamen hoc per 17 annos adhaesit, a. demum 1264. terminata[557]. – Eodem a. 1247. 18. Sept. eidem Papa demandat, ut super transferenda ecclesia cath. de Ku in quoddam monasterium rescribat[558]. 27. Sept. autem graves discordias inter Archiepiscopum Colocensem et Episcopum Quinqueecclesiensem circa limites dicecesium exortas componi iubet.[559] A. 1248. 27. Mart. contra Ninoslaum banum Bosniae procedere, seu potius crucesignatos ducere a Papa prohibetur.[560] A. 1251. 24. Sept. Papa illum provocat, ut praelatos Hungariae permoveat, quatenus Patriarchae Aquileiensi, durante bello, annuis 2000 marcis subveniant[561]. A. 1252. 3, Febr. Michaeli clerico de beneficio providere provocatur[562]. - Eodem anno terram Petul cedit pro medietate terrae Fizegh, quia pretium huius, quindecim nempe marcas argenti, nec ipse Archiepiscopus, nec Capitulum ob multas necessitates, quibus opprimebantur propter exeidium Tartarorum, persolvere poterant[563]. - Tandem ecclesiam s. Salvatoris ultimo certe Archiepiscopatus sui Colocensis anno Conventui de Örs contulit.[564]
Archiepiscopatum, ut supra vidimus, a. 1254. 25. Febr. tandem obtinuit. Officium autem Cancellarii Regii ab a. 1240. ad finem vitae suae retinuit.
[554] Katona Hist. Coloc. Eccl. I. 290.
[555] Theiner Mon. Hung. I. 201.
[556] Ib. 202. 204.
[557] Katona Hist. Eccl. Col. I. 292.
[558] Theiner 1. o. I. 205.
[559] Theiner 1. c. I. 205.
[560] Ib. 206.
[561] Ib. 211. 7) Ib. 206.
[562] Ib. 212.
[563] Fejér Cod. dipl. IV. II. 156.
[564] Theiner 1. c. I. 234.