assignare cum cautela et diligentia studeatis. - Datum Laterani kal. Apr., P. a. 11.
Orig. in Arch. Montis Pann. Fejér Cod. dipl. IV. II. 251. et Wenzel 1. c. II. 249.
544.
1254. 24. Apr. - Innocentius PP. IV. Archiepiscopo Strigon. mandat, ut magistro Gerardo de Parma, Canonico Strigon., qui in magnis et arduis ecclesiae Romanae negociis se obsequiosum et devotum exhibuit, in uno vel pluribus beneficiis, quae acceptanda duxerit, usque ad summam 40 marcarum argenti providere procuret. - Datum Laterani VIII. kal. Maii, P. a. 11.
Theiner Mon. Hung. I. 228. - Fejér Cod. dipl. IV. II. 247.
545.
1254. 7. Jun. - Conventus Cruciferorum Strigon. partem terrae Ságh venditam testatur.
A B C
Conuentus cruciferorum domus hospitalis sancti Regis Stephani de Strigonio, Sygnificamus, quibus expedit, vniuersis, presencium per tenorem, Quod Gyarman et Thomas, filij Cysar, ac valentinus et Pete, consanguiney eorumdem, ab vna parte, Item Egidius filius Rugas, nobilis de Saagh, parte ex altera, personaliter coram nobis constituti, Gyarman et Thomas, ac Valentinus et Pete primo norminati retulerunt oraculo viue uocis, quod Ipsi quandam particulam terre in eadem Saagh, Sexaginta et tria Jugera in se continentem, tria videlicet Jugera iam dicta in fine ville Saagh pro fundo Curie, a predicto Egidio filio Rugas recepissent Jure hereditario Possidendam, sub tali conuencione, quod quandocunque exercitus Regis inmineret, Ipsi in personis cum pretacto Egidio ad Officium exercitus properare omni tempore essent astricti. Si uero hoc in processu temporis facere et dictum seruicium adimplere eidem Egidio negligerent, aut contumaciter et nequiciose ab huiusmodi officio se retraherent et sepedictus Egidius aut sui heredes in hoc facto deciperentur; extunc predicta particula terra sepedicto Egidio, vel Ipsius heredibus conuerteretur possidenda cum plenitudine sui Juris. In Cuius rey memoriam et perpetuam firmitatem concessimus presentes, Sigillo nostro munimine roboratas. Datum In Octauis Pentecostes, Anno Ab Incarnacione domini M. CCmo. L . quarto.
Sigillum e corrigia dependet. Orig. in Arch. Cap. Strlg. publ. Capsa 69. Fasc. 15. Nr 14. - Fejér Cod. dipl. IV. II. 259.