ac Thoma iobagionibus monasterij sancti Benedicti de Grana, qui prius de seruientibus nostris fueraut oriundi, medietatem terre ipsorum iobagionum, nomine Scylipche, videlicet ad duo aratra, repeterent in iudicio coram nobis, utpote indebite occupatam; ijdem Dobrina, Miko, Woyn, Woyzlaus et Thomas ex aduerso responderunt, quod ipsi predictam terram a Bud, patre dicti Georgij, et fratre eiusdem Georgij, nomine Gurganus, Egydio fratredicti Juanc, Legk filio Mykuna et Doncus fratre dicti Pouse coram Nitriensi Capitulo, famis tempore comparassent, super quo per litteras eiusdem Capituli nobis fecerunt fidem plenariam adhiberi. Cum ergo per totum regnum nostrum edicto generali duxerimus statuendum, ut possessiones alienate famis tempore nequeant reuocari; decreuimus, ut medietatem dicte terre Scylipche, usui duorum aratrorum sufficientem, prefati Dobrina, Miko, Woyn, Woyzlaus et Thomas debeant perpetuo pacifice possidere, sicut in litteris Nitriensis Capituli continetur, cum easdem dictus Pousa et socij sui nullatenus dixerint esse falsas. Ceterum cum unicuique ex debito regiminis simus in sua iusticia debitores, decreuimus, ut medietas dicte terre Scylipche, existens extra litem, ipsis Pouse, Buc, Georgio et Juanc cedere debeat, cum uendicioni partis relique facte coram Nitriensi Capitulo, eos in nullo penitus constiterit consensisse. Vt igitur sepedicti Dobrina, Miko, Woyn, Woyzlaus et Thomas medietatem dicte terre Scylipche, emptam coram Nitriensi Capitulo, ualeant pacifice possidere, in testimonium huius rei presentes litteras dari fecimus, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Smaragdi Albensis ecclesie prepositi, Aule nostre vicecancellarij, Dilecti et fidelis nostri. Anno domini Millesimo, Ducentesimo, Quinquagesimo quinto, Quarto Idus Augusti, Regni autem nostri anno vicesimo.
A tergo manus sec. 15. adnotavit: „Super possessione Kyszelepchen, super terra duorum Aratrorum, in eadem Kyszelepchen habita. Item terra, Anda vocata, pertinet ad Nagzelepchen et non ad Zelepchen. Item Insuper in kyszelepchen etiam super aliam terram similiter duorum aratrorum que est, quam nunc kyssoka vocant”. - Fragm. sigilli e rubro et flavo serico pendet. Orig. nitido calamo exaratum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 9. Fasc. 2. Nro. 2. - Extr. Fejér 1. c. IV. II. 360. - Ed. Cod. Strig. II. 67.
553.
1255. 16. Aug. - Bela IV. in congregatione, Vacii celebrata, profugos Nobiles exercituantes et alios conditionarios Ecclesiae Strigon., ad Vadkert in pristinam conditionem reduci curat.
BEla dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, Omnibus xpi. fidelibus, tam presentibus, quam