550.
1255. 25. Jul. - Bela IV. tributum fori Castri Pestiensis Monialibus de Insula Leporum conferens, distinctim statuit, ut nominatim Strigonienses, Albenses et breviter omnes, qui ad forum causa mercandi venerint, de mamonis suis - - ad solutionem tributi teneantur. Excipimus autem fabros nostros de Strigonio illos, quitempore novae monetae domi in fabrica laborarunt, si cum uxore et familia sua ia castro superius morabuntur. Cum autem ab opere praedictae monetae fuerint expediti, statuimus, quod de mamonis suis tributum solvant, sicut alii.” - Datum VIII. kal. Aug., Regni a. 20.
Fejér Cod. dipl. IV II. 312.
551.
1255. 25. Jul. - Bela IV. coenobio monialium de Insula Leporum a se constructo ius fori et etiam patronatus, „quod in ecclesia s. Mariae, in ipso Castro (Budensi) construenda, nobis, utpote vero patrono competebat”, contulit „volentes ut omnis honor et emolumentum, qui et quod nobis, vel nostris filiis vel nepotibus debetur, ex hac nostra concessione, cui in ipsius ecclesiae primaria et ante omnem consecracionem fundatione, Strigon. Archiepiscopi consensus accessit, in ipsum coenobium transferatur”. - Datum VIII. kal. Aug. -
Katona Hist. Crit. VI. 235. - Schier Buda S. 101. - Fejér Cod, dipl. IV. II. 320; pag. autem 453. a. 1258. assignat.
552.
1255. 10. Aug. - Bela IV. medietatem terrae Szelepcsény” Dobrina et filiis suis, qui eam tempore famis a Pósa et sociis pretio comparaverant, edicto generali conformiter, relinquendam sancit.
BEla dei gracia Hurigarie, Dalmacie, Chrowacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex, vniuersis, presentes litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore. Vigerent lites et regnaret materia iurgiorum, nisi ea, que iuris ordine terminantur, per eterni scripti memoriam reciperent firmitatem. Proinde ad uniuersitatis uestre noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum Pousa filius Bala, Buc filius Balasey, Georgius filius Bud, Juanc filius Sctayzlai (sic), a Dobrina, Miko et Woyn, filijs eiusdem, et Woyzlao,