possessionem vodkert a terra Chestue, includendo tamen magnam Silluam possessioni vodkert; inde iungitur terre nobilium Zendi per metas, deindeterre nobilium Zatuk uocate. Inde iungitur terre monasterij Triske per metas, inde iungitur terre Tottriske[566] per distincciones antiquas; deinde in decliuium meridi ei iungitur terre Bohna; inde descendit in uallem flominis potok et transit potok ad occidentem ad duas metas, inde ad uillam potok per metas; deinde reflectitur iterato ad flumen potok, ibi transit, uadit usque ad montem uinearum; deiude ad tres metas capitales. quam quidem terram vodkert sic inter ipsos diuisissent, quod a parte terra Scentleurent cum Sillua unam partem Donkus decimatori assignassent, aliam partem Luka exercituanti, Terciam partem vonunto et filio suo, Item Halald[567] Quartam partem; residuas tres partes alijs seruitoribus; et sic ipsam terram, per septem partes diuisam, eisdem reliquissent. Nos autem auctoritate Regia ordinauimus, vt ipsi condicionarij dictam terram eorum nec uendere possint, nec alienare, sed semper domino Archiepiscopo seruire de eadem teneantur. In Cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras, sigilli nostri monimine roboratas. Datum per manus magistri Smagrardi (sic) albensis ecclesie electi, dilecti et fidelis nostri. Anno domini Mo. Co C Lmo quinto, Regni autem nostri anno vigesimo primo[568], XVII. kal. Septembris.
Fragm. sigilli e flavo et rubro serico pendet. Orig, in Arch. Prim. Sec. Lad. F. Fasc. 3. Nr. 1. - Extr. Fejér 1. c. IV. II. 292. et 359. - Ed. Cod. Strig. I. 38.
554.
1255. 23. Sept. - Philippus Prepositus et Capitulum Strigon. super venditione particulae terre Sarov litteras „per manus Magistri Syxti Lectoris Ecclesie nostre” expedit.
Wenzel 1. c. VII. 401. - Idem Philippus in aliis quoque huius anni Capituli Strigon. litteris memoratur. Ib. 402.
555.
1255. a. 14. Oct. - Bela IV. cives Strigon. de omnibus mercibus Capitulo Strigon., pro quo testes iuramentum eatenus deposuerunt, tributum solvere compellit.
Bela, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex, vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis,
[566] In transs. a 1308. Touttriske.
[567] Ibid. Halad.
[568] Ibid. exmissum.