ecclesie Strigon. excellencia considerata, ampliora condonare, cui quidem ecclesie gratuita pietate sumus alligati; omnia premissa uniuersaliter et singillatim, tam super libertatibus, quam eciam super exaccione decimarum de omnibus superius annotatis, habito tractatu et deliberacione matura cum omnibus prelatis, Baronibus et Comitibus nostris, de consensu eorumdem et ex certa sciencia edocti, perpetuo ualitura confirmacione roboramus; imponentes omnibus nostratibus, quod in premissis libertatibus videlicet et decimacionibus, tam animalium, quem vrbararum et lucro Camere, nec non ponderibus exigendis et custodia ferramenti Camerarum nostrarum non presumpmant in aliquo ipsam sanctam matrem nostram, ecclesiam Strigon., aut suos officiales molestare, uel eciam defraudare. Si qui autem molestare seu defraudare presumpserit, pena debita eos puniemus, ne mercede eternali, quam speramus optinere, propter offensam ipsorum carere ualeamus. In cuius rei testimonium, firmitatemque perpetuam, presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus dilecti nostri et fidelis magistri Smaragdi, albensis ecclesie prepositi, aule nostre vicecancellarij. Anno domini Mo. CCo. Lo. VIo. XVIImo kalendas Januarij. Regni autem nostri anno XXmo II.
E transumto Caroli Regis a. 1332. In Arch. Prim. sec. Capsa A. Fasc. J. Nr. 4. et 5. Edidit Fejér 1. c, IV. II. pag. 384.
572.
1256. 16. Dec. - Bela IV. recognoscit, Archiepiscopo Strigoniensi decimam e Camera de Pucruch competere.
Nos B. dei gracia Rex Hungarie et Dux Stirie, tenore presencium omnibus uolumus fieri manifestum, quod Magister Benedictus, canonicus Zagrabiensis et Archidiaconus de Gercha, in Camera de Pucruch non resedit ut homo Episcopi Zagrabiensis, sed tanquam homo bani Stephani, per ipsum banum ad hoc specialiter deputatus; ne uero ex eo, quod dictus Magister Benedictus in dicta camera permansit, Strigon. ecclesie et venerabili patri B. archiepiscopo eiusdem preiudicium aliquod generetur, vel Zagrabiensis Episcopus in dicta camera ius aliquod in posterum sibi ualeat uendicare; eidem venerabili patri B. archiepiscopo Strigon. presentes dedimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus dilecti et fidelis nostri, Magistri Smaragdi, Albensis ecclesie prepositi, Aule nostre vicecancellarij. Anno domini Mo. CCo. Lo. sexto. Xo VIIo Kalendas Januarij. Regni autem nostri Anno vicesimo secundo.
Sigillum e rubro serico pendebat. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. B. Fasc. 11. Nro. 113. - Edidit Fejér 1. c. IV. II. pag. 371.