573.
1256. 16. Dec. - Bela IV. agnoscit ius Archiepiscopi Strigon. quoad decimam Camerae de Ultra Drava.
Nos B. dei gracia Rex Hungarie et dax Stirie, tenore presencium omnibus fieri volumus manifestum, quod Magister Benedictus canonicus Zagrabiensis et archidiaconus de Gercha, in camera de ultra Drawa non resedit ut homo Episcopi Zagrabiensi, quamuis idem Episcopus unacum bano Stephano uice nostra procurauerit cameram ultra Drawam, sed tamquam homo bani Stephani, per ipsum banum ad hoc specialiter deputatus, quod et idem Episcopus coram nobis presencialiter recognouit; ne nero ex eo, quod dictus Magister Benedictus in dicta camera permansit, Strigon. ecclesie et venerabili patri B. archiepiscopo eiusdem, ad quem et eius ecclesiam supradicte camere decimacio, sicut et aliarum, in quacumque prouincia camera constituatur, vel moneta cudatur, pertinet et pertinuit, et quam decimacionem ipsius archiepiscopi et ecclesie Strigon. homo in camera prefata de ultra Drawa residens, plene et pacifice ipsorum nomine percepit semper et percipit, preiudicium aliquod generetur, vel Zagrabiensis Episcopus, aut quiuis alius in dicta camera ultra Drawam ius aliquod in posterum sibi ualeat uendicare; eidem venerabili patri B. archiepiscopo Strigon., ac eius ecclesie, presentes dedimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus dilecti et fidelis nostri Magistri Smaragdi, praepositi albensis, Aule nostre Vicecancellarij. Anno Domini Mo CCo Lo. VI. Xo VIIo Kalendas Januarij. Regni autem nostri Anno vicesimo secundo.
Fragm. sigilli e membrana pendet. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. B. Fasc. 11. Nro. 112. - Katona Hist. Crit. VI. 249., Fejér 1. c. IV. II. pag. 370. et 393.
574.
1256. 17. Dec. - Bela IV. incolas Strigonienses, quibus Nro. 485. facultatem domos in arce Strigon. aedificandi dederat, ob enatas discordias revocat, eisque antiquum locum pro aedibus ponendis assignat. Palatium autem regium et totum antiqui Castri circuitum Archiepiscopo perpetuo donat.
(B)ELA DEI GRACIA, HUNGAEIE, DALMACIE, CHOROUACIE, RAME, SERUIE, GALLICIE, LODOMERIE, CUMANIEQUE REX. Omnibus xpi. fidelibus, presencium noticiam habituris, salutem in domino sempiternam. Diuine caritatis ignita connexio illos sibi precipue nectit intimius, quos dono