576.
1257. 5. Mart. - Alexander PP. IV. Benedicto Archiepiscopo Strigon. iniungit, ut monasterium monialium, a Bela IV. Rege in insula Leporum constructum, ac Ecclesiae Romanae immediate subiectum, a sua et successorum suorum iurisdictione eximat.
Alexander episcopus seruus seruorum Dei, Venerabili fratri ... Archiepiscopo Strigon. Salutem et apostolicam benediccionem. Inducit nos claritas meritorum Carissimi in xpo. filij nostri ... Illustris Regis Vngarie, quod sedem apostolicam in hijs inueniat graciosam, que pia sue mentis desideria adimpleant paterne exaudicionis effectu. Sane idem Rex celestibus allectus premijs, que potissime proueniunt ex operibus pietatis, quoddam Monasterium Monialium in proprio fundo infra Insulam Leporum, tue diocesis, sicut accepimus, fecit studiose construi et unam de filialibus suis collocans in eodem, illud de bonis proprijs iam ita dotauit et adhuc dotare proponit, quod persone ibidem diuinis laudibus insistentes, possint ex dotibus huiusmodi perpetuis temporibus comode sustentari. Quia uero in affectu ipsius Regis feruenter haberi dicitur, ut dictum Monasterium in ius et proprietatem ecclesie Romane perpetuo admittatur; nos tam laudabile tanti Regis propositum non solum arbitrantes attollendum fore apostolici dono fauoris, sed per te et alios, nobis in partem sollicitudinis deputatos, totis mentis affectibus promouendum, ut eiusdem Regis imitatione uirtutis orbis terrarum Principes reddantur in timore domini uirtuosi; fraternitatem tuam rogamus et hortamur attente, per apostolica tibi scripta mandantes, quatenus predictum Monasterium ab omni iurisdictione tua et successorum tuorum pro apostolice sedis et nostra reuerencia eximas, ipsumque plena et perpetua munias libertate; iure patronatus dicto Regi ac ipsius heredibus reseruato. Preces uero et mandatum nostrum in hac parte sic adimpleat tua sinceritas, quod et dicti Regis affectio circa te ac Strigon. ecclesiam propter hoc augeri ualeat, et nos tibi gratiosi fauoris premia compensemus. Datum Laterani III. Nonas Martij, Pontificatus nostri Anno Tercio.
Orig. bulla munitum, in Arch. Aerarii Reg. Hung. Acta Mon. Bud. Pasc. 68. Nro. 1.
577.
1257. 17. Jun. - Alexander PP. IV. Benedicto Archiepiscopo Strigon. dandi in Ecclesia sua Cathedrali indulgentiam unius anni omnibus vere penitentibus et confessis in solemnitate s. Adalberti, ac festivitatibus nativitatis et resurrectionis domini, facultatem concedit. Datum Viterbii XV. kal. Jul., P. a. 3.
Theiner Mon. Hung. I. 235., Wenzel 1. c. II. 286.