litteras inspecturis, Salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Ipolitus, filius Petri, in nostra presencia constitutus, terram suam totam, Zoudou nomine, metis vndique circumdatam, quam uiri inspectores, ad hoc, ut dicitur, destinati, Sex aratrorum esse dixerunt, confessus est se vendidisse venerabili patri et domino nostro, Benedicto Archiepiscopo Strigon., pro viginti marcis argenti, sibi coram nobis per certos nuncios eiusdem domini nostri, nomine ipsius plenarie persolutis. Vt igitur huius vendicionis et empcionis, coram nobis legitime et sollempniter, sine contradicione aliqua celebrate, series imposterum nequeat in dubium reuocari, ad instanciam et peticionem parcium presentes concessimus litteras, Sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno domini Millesimo Ducentesimo Quinquagesimo Septimo, per manus magistri Sixti Lectoris Strigon. Octauo Kalendas Octobris.
Sigillum e rubro serico pendebat. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. Q. Fasc. 1. Nro. 6. - Fejér Cod. dipl. IV. II. pag. 441., pag. autem 285. erronee a. 1254. assignat.
582.
1257. - Capitulum Vesprimiense Rad, filium Emerici, Gregorio Sacerdoti, quondam Vice Archidiacono Strigon. „quandam particulam terrae suae, nomine Buchmala, in territorio villae Tord, iuxta terram ipsius Gregorii sacerdotis a parte orientali existentem, - - pro duabis marcis argenti ponderati” vendidisse testatur.
Fejér Cod. dipl. IV. II. 442.
583.
1257. - Capitulum Budense Alexandrum et cognatos terras suas in Muzsla ac versus Bela existentes, Benedicto Archiepiscopo Strigon. vendidisse testatur.
Vniuersis, presens scriptum inspecturis, Budense Capitulum salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam presencium, ac posterorum volumus peruenire, quod Alexander, Ambrosius, Bene, Jacob et Zup, omnes de Musla, de comitatu Strigon. vltra Danubium, ad nostram presenciam personaliter et pariter accesserunt, et prefati Alexander, Ambrosius proposuerunt et dixerunt, quod de terra Musla, ipsos contingente, uendidissent venerabili patri, domino Benedicto, Archiepiscopo Strigon., aule Regis cancellario, uicino