uicino suo, terram ad decem et octo aratra cum omnibus vtilitatibus suis, sicut ad ipsos pertinebat, pro triginta sex marcis argenti boni, albi et fini, quam prius Bechem bano vendere intendebant, certis metis undique distinctam et assignatam eodem modo, quo predicto bano assignarant, et confessi sunt, se totum precium plenarie recepisse; cui vendicioni et empcioni prenominati cognati ipsorum fauorabiliter consenserunt, dicentes, hoc de ipsorum libera et bona voluntate processisse et factum esse. Insuper prefati Bene, Jacob et Zup dixerunt, se eidem domino Archiepiscopo vendidisse de sua porcione de prefata terra Musla, terram quinque aratrorum, pro decem Marcis argenti boni, regalium denariorum in pondere, et confessi sunt, precium integraliter recepisse, quam prius Vtod comiti vendiderant, sed ipso Vtod comite alijs vendere intendente, ad se redemerunt, precio illi restituto; asserentes, eodem modo et sub eisdem condicionibus dicto domino Archiepiscopo vendidisse, quo modo prefato Vtod comiti vendiderant; eo salvo, quod adiecerunt quandam particulam terre versus Bela, cum vineis, que particula protenditur usque ad metas ville domine Regine, que Bela appellatur; Ita, quod equaliter procedat cum terra, a supradictis Alexandro et Ambrosio comparata. Promiserunt eciam omnes supradicti, prefatum dominum Archiepiscopum contra omnes homines in supradictis terris, sibi venditis, defendere et expedire; dixerunt eciam omnes supradicti, quod prefatus dominus Archiepiscopus haberet partem in Danubio usque ad medietatem Danubij, et piscaturam vsonum et aliorum piscium, secundum quod sue terre in ipsum Danubium contingebant; et huic similiter vendicioni omnes supradicti benigne et beniuole consenserunt. In cuius rei testimonium presentes dedimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Mo. CCo. Lo. septimo. AAron Cantore, Thoma tercio Custode, Matheo Decano, Jurk sacerdote, Hysce et Nycolao Magistris, ceterisque canonicis existentibus.
A B C
Sigillum e roseo serico pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 49. Fasc. 1. Nro. 5. - Edidit Fejér 1. c. IV. II. pag. 434.
584.
1257. - Andreas, filius Nicolai Hadnagy, terram Hakara Archiepiscopo Strigon. vendit coram Cruciferis Strigon.
A B C D
Magister Jacobus[573] domus hospitalis Sancti Regis de Strigonio et eiusdem
[573] Rectius: Jacobus magister.