fidelium ad sui creatoris obsequium remissiorium et indulgentiarum muneribus excitari; digne prouenit ex Romanij Pontificis prouidencia, ut fratribus et coepiscopis suis concedendi cerlas indulgentias, uisitantibus certis diebus ecelesias ob sanctorum reuerenciam, in quorum sunt honore constructe, gratiose tribuat facultatem. Cum igitur, sicut nobis significare curasti, ad ecclesiam Strigon., in honore sancti Adalberti constructam, in die Cene dominj fidelium multitudo deuotionis causa, quam ad sanctum habent eundem, conueniat et Laboret; Nos uolentes, ut ijdem fideles ex deuotione huiusmodi ac Labore salutaria dona reportent, tuis precibus inclinati, ut omnibus uere penitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam uenerabillter uisitauerint dicta die, possis unius anni et Quadraginta dierum indulgenciam elargiri, liberam tibi auctoritate presencium concedimus facultatem. Datum Viterbij IIII. kalendas Februarij, Pontificatus nostrj Anno Quarto.,
Bulla plumb. e rubro et flavo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 44. Fasc. 1. Nro. 10. - Ed. Fejér 1. c. IV. II. pag. 437.
590.
1258. 28. Febr. - Philippus Praepositus et Capitulum Strigon. super cessione medietatis villae Parassa litteras per manus Magistri Sixti Lectoris Strigon. edit. Datum II. kal. Mart.
Fejér Cod. dipl. IV. II. 477.
591.
1258. 24. Mart. - Cel terram suam Izsép impignoratam redimere non valens, eandem Capitulo Strigon. cedit, coram Capitulo Quinqueecclesiensi.
C. B. A.
Yurko prepositus Quinqueeclesiensis, totumque eiusdem loci Capitulum, Omnibus, presens scriptum cernentibus, Salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam presenti conscripcione volumus deuenire, quod cum Ce1, quondam filius Cel, quandam ipsius terram, Isep nominatam, Ecclesie Strigoniensi pro vigintj quatuor marcis argenti pignori obligatam, in die passce (24. Mart.) coram nobis redimere debuisset et non redemerit; ipsam itaque terram dictus Cel, receptis viginti sex marcis de argento a Ecclesia Strigon., eidem ecclesie reliquit sine recuperacione qualibet perpetuo possidendam. Nos igitur ad instanciam supradicti Cel litteras