ex parte meridionali. Vt ergo huius facti series perpetuo perseueret, nec vmquam per quempiam possit in irritum reuocari; nos predictis Rubino et Johanne non refragantibus, sed hec omnia ita esse affirmantibus, quemadmodum est premissum, presentes tradidimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum Strigonij anno domini Mo CCo Lo octauo. Sexto kalendas februarij.
Fragm. sigilli e zona membr. dependet. Orig. litteris minutis exaratum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 15. Fasc. 2. Nro. 10. - Extr. Fejér 1. c. IV. II. 484. - Ed. Cod. Strig. II. 73.
588.
1258. 28. Jan. - Alexander PP. IV. fidelibus, Ecclesiam Strigon. festo s. Adalberti visitantibus, indulgentias concedit.
Alexander episcopus, seruus seruorum dei, Venerabili fratri ... Archiepiscopo et dilectis filijs Capitulo Strigon., Salutem et apostolicam benedictionem. Licet is, de cuius munere uenit, ut sibi a fidelibus suis digne ac laudabiliter seruiatur, de habundantia pietatis sue, que merita supplicum excedit et uota, bene seruientibus multo maiora retribuat, quam ualeant promereri; nichilominus tamen desiderantes domino reddere populum acceptabilem, fideles xpi. ad complacendum et quasi quibusdam illectiuis muneribus, indulgentijs scilicet et remissionibus inuitamus, ut exinde reddantur diuine gratie aptiores. Cupientes igitur, ut ecclesia uestra, que in honore sancti Adalberti dicitur esse constructa, congruis honoribus frequentetur; omnibus uere penitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in die festiuitatis sancti predicti uenerabiliter uisitauerint, annuatim de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, unum annum de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus. Datum Viterbij V. Kalendas Februarij, Pontificatus nostri Anno Quarto.
Bulla plumb. e rubro et flavo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 44. Fasc. 1. Nro. 9. - Ed. Fejér IV. II. 436.
589.
1258. 29. Jan. - Alexander PP. IV. Ecclesiam s. Adalberti Strigon. in die coenae Domini visitantibus indulgentias largitur.
Alexander episcopus, seruus seruorum dej, Venerabili fratri ... Archiepiscopo Strigon. Salutem et apostolicam benedictionem. Quia solet deuotio fidelium