597.
1259. 26. Maii. - Alexander PP. IV. Archiepiscopo Strigon. sub poena excommunicationis demandat, ut Belam regem, nisi promissas a patre suo hospitali Jerosolymitano annuas mille marcas argenti solverit, ad comparendum per procuratorem idoneum coram sacra sede provocet. - Datum VII. kal. Jun., P. a. 5.
Theiner Mon. Hung. I. 237., Katona Hist. Crit. VI. 285., Fejér Cod. dipl. IV. II. 504.
598.
1259. 8. Jun. - Magister Paulus Praepositus Posoniensis aulae Regiae Vice Cancellarius.
Wenzel 1. c. VII. 504., Fejér Cod. dipl. IV. II. 496., V. I. 324. - Occurrit in aliis quoque, 17. Jun. datis litteris. (Wenzel ib. 505.) Memoratur etiam a. 1260. (Wenzel 1. c. II. 322., et Wagner Anal. Scepus. I. 391.) Katona tamen (Hist. Crit. VI. 319.) et Fejér (Cod. dipl. IV. III. 21.) illum Albensem erronee putant; dignitatem enim hanc anno primum 1262. est assecutus, quo in diplomate Belae Regis Electus Albensis memoratur, (Wenzel III. 17.) si tamen idem hic utrobique Paulus intelligendus veniat.
599.
1259. 15. Jun. - „Phylippus Prepositus et Capitulum Ecclesie Strigon.” super venditione terrae in Sarow litteras „per manus Magistri Syxti Lectoris Ecclesie nostre in festo bb. Viti et Modesti Mart.” expedit.
Wenzel 1. c. VII. 513.
600.
1259. 24. Oct. - Alexander PP. IV. Archiepiscopo Strigon. indulgentias certis festis diebus elargiendi facultatem concedit.
Alexander episcopus, seruus seruorum dei, Venerabili fratri ... Archiepiscopi Strigon. Salutem et apostolicam benedictionem. Pro uite perennis gloria fidelium est excitanda deuotio ad obsequia redemptoris; propter quod petentibus, per que et salus eis provenit animarum et ecclesiarum honoratior status