redditur, pronis affectibus nos donamus. Cupientes igitur, ut ecclesia Strigon., que in honorem sancti Adalberti fundata existit, deuota frequentia populi honoretur, ac uolentes, ut eam in corde contrito et humilitatis spiritu frequentantes, ab ea munera salutaria referant, te donante; concedendi annuatim indulgentiam anni unius, omnibus uere penitentibus et confessis, qui ad ecclesiam ipsam in Natiuitatis, Resurectionis et Ascensionis dominice, Pentecostes et sancti predicti festis, ac in die Cene domini, necnon in quatuor festivitatibus beato Marie Virginis cum deuotione accesserint, liberam tibi, tuis inclinati precibus, auctoritate presencium concedimus facultatem. Datum Anagnie VIIII. Kalendas Nouembris, Pontificatus nostrj Anno Quinto.
A tergo: „Baldinus” - Sig. plumb. e zona cannabea pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 44. Fasc. 1. Nro. 11. - Ed. Fejér ad a. 1258. 1. c. IV. II. 448.
601.
1259. 9. Dec. - Alexander PP. IV. Magistro et fratribus hospitalis sancti Stephani Regis Strigoniensis, ordinis s. Augustini, quia hospitalitatis obseruantiam, quae, ut asseritur, in hospitali ipsorum circa cunctos continuo exercetur, facultates ipsius nequeant tolerare, Tusculani et Praenestini, Stephani nempe de Vancha, episcoporum supplicationibus permotus, ut de possessionibus ipsorum, hactenuas acquisitis, quas propriis manibus aut sumptibus colunt, nullas teneantur decimas exhibere, indulget. - Datum Anagnie V. Id. Dec., P. a. 4.
Theiner Mon. Hung. I. 242., In Anno Pontificatus erratum est.
602.
1259. - Benedictus Archiepiscopus Strigon., aulae Regiae Cancellarius, donationem terrarum de villa Termog et Keleneu, per relictam Hodus Monasterio de Saag, „ubi devote Deo famulabatur et vitam finire elegit.” factam, ratihabet et confirmat. - Datum „apud villam nostram de Vadkert.”
Fejér Cod. dipl. IV. II. 517.