vendidisse, sibi et suis successoribus, plene et integre, quiete pacifice, pleno iure perpetuo possidendam; quam pecuniam predicti nobiles confessi sunt, fuisse sibi plenarie persolutam. Confessi sunt eciam, se de possessione predicte terre penitus exiuisse, et sic in vacuam possessionem introduxisse venerabilem patrem nostrum archiepiscopum supradictum. Adiecerunt eciam nobiles antedictj, quod ab omnibus, qui super ipsa terra eumdem venerabilem patrem impeterent, ipsi eum, tanquam auctores (sic) eius, expedire tenebuntur propriis laboribus et expensis. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratus. Datum Anno Domini Mo CCo LXo. Kalendas Maj.
Sigillum e flavo et rubro serico pendebat. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. D. Fasc. 1. Nro 1. - Edidit Fejér 1. c. IV. III. pag. 27.
605.
1260. 22. Maii. - Ratoldus et Boin, de genere Divék, coram Capitulo Nitriensi se terram Császtó Archiepiscopo Strigon. vendidisse recognoscut.
Vniuersis xpi. fidelibus, quibus presentes patuerint, Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Significamus vobis, quod Ratoldus et Boyn, frater ejus, filij Mykou, de genere Dyuek, pro se et Nicholao fratre ipsorum, vt dicebant, in nostra presencia protestati sunt, Totam terram eorum Chaztuh uocatam, emptam a Stephano de uilla Endred nomine et possessam testimonio priuilegij nostri, cum omnibus suis utilitatibus et pertinencijs se uendidisse domino nostro Benedicto archiepiscopo Strigoniensi, aule Regis Cancellario, pro nouem marcis argenti, iure perpetuo possidendam; asserentes, hanc pecuniam ab eodem archiepiscopo se plenarie percepisse. Retulerunt eciam de sytu eiusdem terre, scilicet, quod ipsa terra includitur ab omni parte terris eiusdem archiepiscopi, existentibus prope monasterium sancti Benedicti de Granna (sic); hoc adiecto, quod si quis umquam dictam terram ab antedicto archiepiscopo repetere uoluerit, nominati venditores tenebuntur eandem modis omnibus expedire, cedente ipsa terra in ius irreuocabile archiepiscopi supradicti. In cuius rei testimonium litteras presentes sigilli nostri munimine concessimus roboratas. Anno Gracie Mo CCo LXo. Datum vndecimo kal. Janij, lectore ecclesie nostre magistro Demetrio existente.
A B C
Sig. e rubro et flavo serico pendebat. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. D. Fasc. 1. Nro. 2. - Ed. Cod. Strig. I. 47.