ecelesie Strigon. pro uiginti sex marcis statuit coram nobis, ab eadem perpetuo possidendam, super qua nostrum concessimus priuilegium, et quod mete eiusdem non continebantur in eodem, ad ... metas eiusdem duximus introscribendas, ipso eodem Ceel presente et alijs commetaneis eiusdem terre ibidem existentibus eadem terra hijs metis esset limitata: Prima meta incipit a terra Mathei, filij Chaba, ex parte meridionali, ubi sunt quatuor mete, quarum una est iuxta uiam ad sinistram partem, meta Mathei cum arbore, ad dextram meta fratrum sine arbore, iuxta quam sunt due mete antedicti Ceel, in quibus continentur arbores, seilicet tu1g; inde directe uadit uersus occidentem per uiam ad terram, nomine Pynna, ubi continentur tres mete angulares et ibidem per compitam uiam primo loco una meta distinguit ad partem Ceel sine arbore, due mete distingunt ad partem Mathei, pro terra Mark sine arbore, pro terra Pynna, in qua est arbor; iuxta eandem uiam uersus oceidentem secundo loco est noua meta ex parte Pynna, ex parte Ceel ad dextrum, in qua est arbor; tercio loco sunt due mete, una sine arbore ex parte Mathei, ex parte Ceel cum arbore; quarto loco sunt due mete, quarum una Mathei noua cum arbore, meta Ceel uetus similiter cum arbore; Quinto loco sunt due mete, quarum una noua Mathei, altera uetus Ceel, in quibus sunt arbores; Sexto loco sunt due mete, noua Mathei, uetus Ceel, sine arboribus, quas uia distingit a predictis; per eandem uiam primo loco sunt due mete, quarum una distingit a Johanne filio Guug sine arbore, meta Ceel cum arbore ad dextram; secundo loco sunt due mete ad sinistram, meta Johannis sine arbore, meta Ceel cum arbore; tercio loco sunt due mete sine arboribus; Quarto loco sunt due mete, in una est pirus, alia iuxta eandem sine arbore; Quinto loco sunt due mete, una Johannis in orto, alia Ceel extra ortum; inde descendit ad fluuium Doloneh et transit aquam usque spacium sex passuum; inde directe uadit per semitam, iustam, iaxta quam ad dextram sunt salices et ad sinistram est salix; inde per eandem intrat Danubium et uadit in altum et transit danubium in loco, qui dicitur almaguirenda, ibidem sunt quinque arbores, que stant pro meta; Inde descendit ad locum, qui uocatur Nizdulafuka, inde descendit ad Sarus, ibidem intrat danubium. Hee sunt mete ultra danubium, que distingunt afilijs Balar. Datum in uigilia apostolorum Philippi et Jacobi.
E Nro. 613., unde etiam annus dati diplomatis elucet.
608.
1261. 2. Julii. - Procuratores Archiepiscopi et Ecclesiae Strigon., ac Colnucearii de Letkés litem circa terram Hurti coram Cruciferis Strigon. componunt, et terram eandem inter se dividunt.
Frater Laurencius Magister et totus Conuentus Domus Hospitalis Sancti