Regis de Strigonio, vniuersis, presentes litteras inspecturis, salutem et omne bonam. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod constitutis coram nobis Ivan comite, procuratore venerabilis Patris domini B. dei gracia archiepiscopi Strigon., et Papa Custode et Stephano magistris, Canonicis et procuratoribus ecclesie Strigon., ex una parte; Jacobo villico, Draga, Crachino, Thoma, Albeo et alijs, tam pro se, quam pro alijs Colnucearijs de villa Lethkes, ex altera, dixerunt, quod cum super terra Hurt inter predictum venerabilem Patrem B. archiepiscopum et Capitulum ecclesie Strigon. et ipsos Colnucearios fuisset orta quam pluries dissensionis et materia questionis; tandem istis temporibus, Glorioso domino nostro B., Illustri Rege Vngarie, sicut in suis litteris uidimus contineri, talis inter partes sentencia fuit lata, quod super quantacumque parte terre Hurty magister A. Prepositus Sancti Georgij et Paulus archidiaconus Kamariensis pro iure Capituli, et dictus Ivan Comes pro iure dicti domini archiepiscopi, in ecclesia nostra coram nobis in octaua Pentecostes prestare presumerent iuramentum, illa pars terre cedit in ius domini archiepiscopi et sui Capituli memorati. Hoc adiecto, quod si ante prestacionem iuramenti inter Colnucearios et populos domini archiepiscopi ac Capituli, mediantibus probis uiris et Pristaldo, uidelicet magistro Aba, a domino Rege ad hoc deputato, aliqua composicio uel ordinacio interuenire poterit, firma et stabilis permaneret. Adueniente igitur die iuramenti, partibus ad nostram presenciam accedentibus, et petentibus unum ex nobis, in cuius presencia dicte terre perambulacio deberet fieri et ordinacio pretaxata, nos socium nostrum, fratrem scilicet Bartholomeum, misimus cum eisdem, qui reuersus una cum homine domini Regis, prefato scilicet magistro Aba, et utrisque partibus personaliter comparentibus et consencientibus, retulerunt ordinacionis seu composicionis seriem in hunc modum: quod superior pars dicte terre Hurty, circa fluuium Goron, que metis, inferius annotatis, distinguetur, cedit in ius Colnuceariorum predictorum, Inferior uero pars ab eisdem metis cedet in ius et proprietatem domini archiepiscopi et sui Capituli pretactorum. Cuius distinccionis seu diuisionis meta incipit ab ipso fluuio Goron iuxta fundum molendinarij, quondam ibi residentis, prefati domini archiepiscopi, a superiori parte ipsius fluuij Goron, qui fundus in modum insule, salicibus et aquis circumfertur ex utraque parte cuiusdam alueoli, qui er uocatur, et ibi sunt due mete, fundo ipsi domino archiepiscopo et Capitulo remanente. Inde protenditur ad montem in directum, et ibi sunt due mete. Hinc ad decliuium eiusdem montis, et ibi sunt due mete sub uirgultis pomorum. Abinde transit uallem, que Iver dicitur, ad monticulum, et ibi sub arboribus pirorum sunt due mete. Exhinc inter sata sunt due mete, ab illis sub arboribus ulmorum sunt due mete finales, et conterminatur cum meta terre de villa Beyta. Vt igitur huiusmodi ordinacionis sea composicionis series inuiolabilis perseueret, nec ullo umquam tempore possit aliquatenus