611.
S. a. - Benedictus Archiepiscopus Strigon. iussu. Papae inquisitionem
contra Jobum Episcopum Quinqueeclesiensem ob diversa eius crimina adornat.
E litteris Urbani IV. a. 1263. Fejér Cod. dipl. IV. III. 170.
612.
1261. post 2. Jul. - Benedictus Archiepiscopus Strigon. de vita decedit.
Fejér vitam Benedicti ad a. 1269. protendit[574]; Czinár contra anno iam 1260. mortem oppetivisse credit,[575] deceptus diplomate quodam Belae regis, in quo Philippus iam Archiepiscopus Strigon. nominatur, quodque Fejér anno 1260. exaratum ait;[576] ast diploma hoc, ut Nro. 625. ostendimus, a. 1263. editum fuit.. Benedictum anno 1261. decessisse inde certum est, quia initio anni sequentis iam successor eius dominatus fuit; diem tamen obitus determinare ex eo non valemus, quia nullum huius anni diploma regium, quod magistratus Regni contineret, hucdum innotuit; ceterum post 2. Jul. illum obisse, Nr. 608. testatur.
613.
1262. 9. Jan. - Bela IV. terram Izsép, quam Joannes, filius Gúg, liti renuncians, Capitulo Strigon. cessit, per Capitulum Quinqueecclesiense reambulari facit.
(B)Ela dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crouacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex, Omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in uero salutari. Excellencia solet regia litibus, legitime terminatis, finem imponere suarum testimonio litterarum, ne processu temporum ueritati preualeat falsitas et lites de litibus oriantur. Proinde ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum Johannes, filius Guug, fideles nostros, Capitulum Strigoniense, ad nostram presenciam euocasset, terram nomine Isep repetebat ab eisdem, dicens, quod eadem racione commetaneitatis sue competeret empcioni et idem Capitulum in ipsius preiudicium comparasset; prefatum uero Capitulum illam terram se emisse iuste et legitime de Ceel, filio Ceel, uiginti sex marcis, dicto Johanne et alijs commetaneis
[574] Cod. dipl. VII. II. 265.
[575] Index Cod. Fejér 518.
[576] Cod. dipl. IV. III. 11.