commetaneis consencientibus, coram Quinqueecclesiensi Capitulo, asserebant; super quo eciam litteras eiusdem Capituli dixerunt se habere. Quamquam igitur super premissis inter partes fuisset diucius disceptatum; tamen postmodum per formam composicionis ex permissione nostra taliter concordarunt, quod prefatus Johannes, se recognoscens, dictam terram dimisit coram nobis, per prefatum Capitulum Strigoniense perpetuo possidendam, quamlibet metam eiusdem terre, quam fecerat destrui, soluto iudicio quinque pensarum, faciens eleuari, et postmodum in termino, ad dictas metas eleuandas assignato, Petrus et Guugh, filij dicti Johannis, pro patre suo in dicta terra comparentes, ipsas metas fecerunt eleuari, prout fideles nostri, Quinqueecclesiense Capitulum, sub quorum testimonio eedem eleuari debebant, per suas nobis litteras intimarunt. Verum quod in litteris contractus mete eiusdem terre non fuerant inserte; ad peticionem Strigoniensis Capituli scripsimus Quinqueecclesiensi Capitulo et ... abbati de Guech, ut presentibus commetaneis, metas eiusdem reambulaci facerent et dictum Capitulum suis insereret litteris ipsas metas, si nullas existeret contradictor. Cuius quidem Capituli littere nobis presentate sunt postmodum in hec uerba:
Sequitur Nrus. 607.
Ut igitur predictam terram Isep dictum Capitulum Strigon. possit perpetuo et pacifice possidere; predictas metas presentibus inseri facientes, priuilegium nostrum concessimus, sigilli nostri duplicis munimine roboratum, anno ab incarnacione domini Millesimo Ducentesimo Sexagesimo Secundo, V. Idus Januarij, Regni autem nostri anno vicesimo Septimo.
A tergo vocibus „Super terra Isep,” manus sec. 17. adiecit: „in Cottu. Strigon.” Inferius autem: „Isep non est Capituli, sed pro hac portione possidemus Nanam, ante Strigonium, penes Danubium.” - Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 31. Fasc. 1. Nro. 9. - Ed. Cod. Strig. II. 83., Wenzel 1. c. III. 29.