avis actorum cum onere sustentationis Capitulo cessa, terram Martini assignat.[608] 1260. Terram Bezenche, a quodam Gardun pro 15, tum terram Gay circa Varasdinum ab eodem Gardun et Wlcuzlov pro 50 marcis coram Capitulo Zagrab., terram autem Obrys a quodam Vitumerio, accedente Belae IV. consensu, emit.[609] Demum anno incerto in favorem Capituli Zagrab. super insula quadam privilegium edidit.[610] Mortuo Benedicto Archiepiscopo Strigon. a Capitulo Strigon. concorditer et canonice in Archiepiscopum est postulatus; Papa tamen confirmationem eius distulit, donec personaliter se praesentaverit, interim tamen a. 1262. 11. Jan. illum procuratorem Ecclesiae Strigon. constituit. (Nr. 614.) Quando confirmatio subsecuta fuerit; hucdum latet, Bela 7 Mart. illum adhuc Postulatum Strigon. appellat. (vide Nrum 615.) Quidquid sit, hoc adhuc anno confirmatus fuerit, quia Stephanus Junior Rex post 8. Maii iam Archiepiscopum illum Strigoniensem nominat. (Nr. 616.) Bela rex supramemoratum Castrum Medvevár tempore translationis eius „ad ecclesiam, seu archiepiscopatum Strigon. pro conservando thesauro regio ad tempus ab ecclesia Zagrabiensi,” consentiente certe Philippo, recepit.[611]
[608] Tkalcic 1. c. 121.
[609] Tkalcic 1. c. 125, 126.
[610] Ib. 224.
[611] Fejér Cod. dipl. V. II. 125.