ascricum colocensem episcopum in locum illius substituit. Euolutis dein trium annorum circulis, sebastianus ex dei misericordia recepto lumine, rursum per apostolici consilium sue sedi restitutus est, et ascricus ad suam ecclesiam, uidelicet colocensem, cum pallio rediit.”[5]
Huic narrationi conformiter Sebastianum primum Archiepiscopum fuisse asserunt Bonfinius[6]; Anonymus Hungarus a. 1527[7]; Melchior Inchoffer[8]; Martinus Szentiványi[9]; Thomassinus[10]; Ludovicus Du Mesnil[11]; Stephanus Tarnóczy;[12] Carolus Fr. Palma[13] Damianus Fuxhoffer,[14] Maurus Czinár[15] et B. Dudik.[16]
Interea diploma s. Stephani Regis, Abbatiae Montis Pannoniae a. 1001. datum, per extensum innotuit. Litteras has primus quod sciam edidit Joannes Sambucus, ast ipso in nomine Archiepiscopi depravavit[17], ac epilogum reticuit. Sambucum sequitur Inchofferus.[18] Correctius ediderunt Bonaventura Piter,[19] Odoricus Raynaldus[20]. Epilogum tamen et hic omisit. Hunc sequitur Joannes Stiltingus[21]. Adamus Fr. Kollaár[22] autem et Josephus Jnn. Desericius[23] nec non Stephanus Katona[24] et inter hos correctissime Chrysostomus Novák[25] ex ipso autographo easdem publici iuris fecerunt. Stephanus tandem Horvát diplomatis
[5] Ex editione omnium correctissima Joannis Érdy Pest. 1854. p. 16
[6] Rer. Ungar. Decades Francofurti 1581 Dec. 11. libr. I. pag. 177.
[7] His verbis: olwastatyk, hogy zent Martonbol az apathwr zerzetból yztragomy ersekkee valazta eegy zent eeletw fratert, kynek Sebestyen vala newe. E codice Érdyano Érdy 1. c. pag. 46. et Toldy Magyar Szentek Legendái Pest 1859. pag. 16
[8] Annales Eccl. Regni Hung. Romae 1644. Sebastianus ergo seriem Strigon. Archipresulum initiat. pag. 264.
[9] Qui fuit primus ArchiEpiscopus Strigon. nominatus a s. Rege Stephano a. 1002. Dissertatio Paralipomenonica Rer. Memorab. Hung. Ex parte I. Decadis III. Tirnaviae 1699. pag. 62.
[10] Vetus et nova Eccl Disciplina. Venetiis 1730. I. 143
[11] Doctrina et Disciplina Eccl. Coloniae 1730. IV. 37. Metropolis esset Strigonia et primum Archiepiscopum consecrari fecit Sebastianum magnae pietatis monachum.
[12] Ungaricae Sanctitatis Indicia Edit. sec. Tirnaviae 1737. pag. 49. Liber hic anonyme prodiit et a Steph. Katona (Hist. Crit. R. Hung. tom. 38. pag. 865.) ac Nicolao Schmitth. (AEppi Strig. I. 21.) Gabrieli Hevenessi tribuitur.
[13] Notitia Rer. Hung. Edit. III. Pest. 1785. I. 211.
[14] Monasteriologia E. Hung. Veszprimii 1803. I. 68.
[15] Qui Fuxhofferi opus auxit Pest 1858. I. 61
[16] Mährens allg. Gesch. Brünn 1863. II. 93
[17] Loco domno quoque dominico archiepiscopo, legit: Dominoque meo Archiepiscopo, V. Decretorum aliquot Regum Vng. ad contextum Bonfinii illustrandum Liber. Francofurti 1581. pag. 11. Liber hic Bonfinii Decadibus, eodem anno editis, est adnexus
[18] In Annalibus cit. pag. 269
[19] Thes. abscond. in agro seu monasterio Brzewnoviensi. Brunae 1762. pag. 158.
[20] Ad a. 1232. num. 24. prout insertae erant Litteris Gregorii PP. IX., qui privilegium abbatiae confirmavit
[21] Vita s. Stephani Regis Hung. Jaurini 1747, tum Cassoviae 1767. pag. 123. Nos alteram editionem ad manus habemus
[22] Hist. Dipl. Juris Patronatus Hung. Regum Vindobonae 1762. pag. 70
[23] De initiis ac maioribus Hungarorum. Pest 1760. Tom. V. pag. 31. et 100.
[24] Hist. Crit. Reg. Hung. Pest 1779. I. pag. 93
[25] Vindiciae Diplomatis, quo s. Stephanus Monast. s. Mart. de s. Monte Pann. fundaverat. Budae 1780; quamvis hic quoque loco: domno quoque erronee ponitur: dono quoque. Pag. 8