Gams;[47] duo hi ultimi tamen de Dominico dubitant, quod adiecto interrogationis signo ostendant, cet.
Jam asserta horum expendamus.
De s. Adalberto brevibus absolvemus. Illum Archiepiscopum Strigon. fuisse nunquam, cum martyr in Prussia occubuerit a. 997, tribus circiter ante erectionem Archiepiscopatus annis, iam Szentiványi docet; quare ergo illum Catalogo Archiepiscoporum inseruit? „Ponitur ergo - sic respondet - primus in Catalogo Archiepiscoporum Strigon. vel tamquam Patronus ecclesiae Strigon., vel quia fuit inter primos viros Apostolicos, qui ad conversionem Hungariae collaborarunt”[48]. Sed enim si haec argumentandi ratio valet; etiam reliquos, qui ad eandem conversionem collaborarunt, Catalogo Archiepiscoporum Strigon. imponere deberemus! Szöreny ergo, ut illos, qui opinionem hanc mordicus tuentur, quietos reddat, ita rem expedit, ut statuat a s. Stephano „rogatum esse Adalbertum, ut in Regno constanter maneret suo, eique Archiepiscopatum Strigon., nondum quidem perfecte, ac certe animi consiliique designatione, inchoate iam ab se fundatum obtulisse. - - Quare - concludit - haud incongrue locuturum existimo, qui dixerit, s. Adalbertum fuisse Archiepiscopum Strigon. designatum”[49]. Sed quaminfundate haec adstruat, Pray his verbis docet: s. Adalbertum „aliqui si non reipsa, certe designatum ab Divo Stephano Archiepiscopum Strigon. fuisse suspicantur, quod quam ob cansam dicant, prorsus non assequor. Nam Adalbertum quidem prius mortem oppetiisse, quam Stephanus Episcopatuum rationem definitam haberet, exploratum est; designari autem Archiepiscopum potuisse etiam si patiar, designatum re ipsa esse, nemo docet, imo per Stephanum ne potuisse quidem designari, vel ex hoc capite nullo negotio confit, quod id temporis, cum rursus in Hungariam Adalbertus venit, Geysa, non Stephanus, rerum potirefur”[50]. S. Stephanus ergo nec occasionem, sed nec causam offerendi illi Archiepiscopatum habuit. Et generatim scriptores merita illius circa conversionem gentis nostrae nimium exaggerant. Gyejcsam quidem et filium eius Stephanum baptisavit, sed Legendae sat clare innuunt, hos non
[47] Series Episcoporum Ecclesiae Cath. quotquot innotuerunt. Ratisbonae 1873. pag. 379. Auctor hic fontes citat Nicolaum Schmitth, Georgium Pray, Memoriam Basilicae Strigon. et Joannem Török, nunc a nobis memoratos; quibus addit Augustinum Theiner, necnon Constitutiones syn. Ecclesiae Strigon. a, 1450., a Jos. Dankó a. 1865. recusas, magni secus momenti, sed in texendo Archiepiscoporum catalogo nullius usus. Novit praeterea, ut pag. 378. apparet, catalogum Mauri Czinár, ignorat, autem Catalogum Georgi i Fejér (Cod. dipl. VII. II. 264.) et reliquos a nobis productos. E fontibus, sic ipsi notis, novum pro lubitu, ab omnibus aliis divergentem, contexuit catalogum; novum quidem, ast antiquis nullatenus meliorem, ac in defigendis primorum praecipue Archiepiscoporum regiminis annis a veritate adeo aberrantem, ut superfluum duxerimus ad catalogum hunc per decursum operis nostri amplius reflectere
[48] Diss. Paralip. Continuatio 65
[49] Nova Series post Praefat
[50] Hierarch. I. 151