ab illo etiam conversos fuisse. Aliud autem, quod in Hungaria ad promovendam fidem effecerit, frustra investigabis. Hungaris enim - ut biographus illius Bruno testatur - „ab errore suo parum mutatis, - nonnisi - umbram christianitatis impressit”[51]. Gentis nostrae veri nominis Apostolum sanctum veneramur Stephanum Regem et venerabantur semper maiores nostri; „Dicunt Hungari - ait Albericus sec. XIII. - quod s. Adalbertus Pragensis Episcopus regem Stephanum ad fidem conviertit et baptisavit et ipse rex sua praedicatione Hungaros convertit”. Idem pronunciat nomine quasi totius nationis Stephanus Verbőczi, dum in Corpore Juris Hung. - parte 1. tit. 11. §. 2. - sequentia scribit: „Hungari non per praedicationem Apostolicam, vel Apostolorum, quorum Principis vicem et personam in terris Papa gerit, sed per institutionem proprii Regis eorum, sanctissimi videlicet Stephani Regis, - - conversi sunt ad Catholicam fidem”. Non ergo s. Adalbertus neque quod designatus fuisset, neque ob comparata in conversione merita, nomine Archiepiscopi Strigon. censeri potest. Unde opinio haec invaluerit, Gelasius Dobner his ostendit: „Accepta ad gentes ethnicas transeundi licentia, vix dubium est, quin pro recepto more Ecclesiae s. Adalbertus auctoritatem et iurisdictionem archiepiscopalem, quae passim gentium praedicatoribus dari solita, a summo pontifice obtinuerit. - - Atque inde - traditio profluxit, quod s. Adalbertus non modo pro Prussensis, sed etiam Pragensis, Gnesnensis et Strigoniensis ecclesiae archiepiscopo sit habitus”[52]. - Nunc ad Dominicum et Sebastianum revertamur, Ambo, ut vidimus, occurrunt in diplomate s. Stephani a. 1001. Diploma hoc secnlo praeterito ad finem vergente acriter impugnatum, egregios defensores nactum est in Iguatio Batthyányi[53], tum Antonio Gandczi[54], Josepho Koller[55] ac imprimis Chrysostomo Novák[56]. Litem hanc paucis abhinc annis resuscitavit Michael Horváth[57], quem sequitur Carolus Szabó[58], contra quos pro authentia diplomatis consurgunt Josephus Podhradczky[59] et Florianus Mátyás[60].
Horváth diploma hoc ea potissimum causa impugnat, quod Dominicum Archiepiscopum, ut illi videtur Strigoniensem, statuat; econtra Mátyás Dominicum quidem in Archiepiscopum pariter non recipit, sed diploma ideo falsitatis vitio laborare negat.
[51] Pertz Mon. Script. IV. 603
[52] Ap. Katona Hist. Crit. III. 187
[53] Agamantis Palladii Responsa ad nova dubia s. 1. 1779
[54] Libellus castigatus seu refutatio argument. contra Diploma s. Stephaui MVaradini 1779
[55] Hist. Episcopatus Quinqueecclesiensis. I. Append. I. Examen Diplom. et IV. Besponsiones ad nova dubia Viennae edita. QuiuqueEccl. 1782
[56] Vide pag. 4. notam 21
[57] Az első esztergomi érsek. In opere periodico Századok tedactore Colomanno Thaly II. 1
[58] Magyar vezérek kora. Pest 1869. pag. 423 1) et 430 1)
[59] Vide pag. 5. 20. notam
[60] Vide pag. 3. notam 2.