litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore. Regum proprium esse debet, vt fideles suos, erga se benemeritos et obsequiosos, qui vt Res eorum publica honoretur, vel saluetur, se non dubitant fortune et periculis terra marique exponere, prosequantur Munificencia gracie specialis. Proinde ad vniuersorum Noticiam harum serie volumus peruenire, Qaod cum discretus vir, Magister Sixtus, lector Strigoniensis, dilectus et fidelis Clericas noster, missus per nos ad Curiam Romanam, ibidem pro Regie dignitatis honore et bono statu Regni nostri, spretis Capitalibus inimicis aduersariorum et Emulorum nostrorum, aeris intemperie et alijs incommodis innumerabilibus, permultos annos subeundo Jurgiorum laboriosum certamen, defendisset nos et Jura Corone nostre fideliter et prudenter, Alia quoque plurima nostra et Regni nostri Negocia, sibi in prefata Curia ad promouendum commissa, laudabiliter et vtiliter procurando. Nos hac consideracione permoti, licet sibi pro huiusmodi grauissimis laboribus et ingentibus meritis debuissemus in alcioribus et maioribus Remuneracionum stipendijs respondere; ad presens tamen quandam terram, Nomine Hethen, quam prius agasones nostrj condi cionales et homines castri de Comaron et quidampreco noster ad plus numero quindecim Mansionum, pretextu condicionum et seruiciorum suorum inhabitabant, dicto Magistro Sixto, suisque successoribus et heredibus, contulimus et conferimus, irreuocabiliter perpetuo possidendam; Ita, ut Idem Magister memoratam terram Heten, tanquam verus dominus ex nostra effectus donacione, possideat perhempniter pleno Jure et donandj inter viuos. vel in morte relinquendi, cuicunque voluerit, liberam semper habeat facultatem. Vt igitur huius nostre donacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec per quempiam processu temporis retractarj valeat, Aut In Irritum reuocari, presentes concessimus litteras, dupplici (sic) sigilli nostrj Munimine roboratas. Datum per Manus Magistri Farcasij, Albensis electi, Aule nostre vicecancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo sexagesimo quarto. VIo Idus Maij, Regni autem nostri Anno vicesimo Nono.
E trans. Ulad. II. a. 1505. In Arch. Prim. Sec. Lad. C. Fasc. 3. Nro. 23. - Partem ed. Fejér 1. c. IV. III. 200. - Ed. Cod. Strig. I. 50.