655.
1264. 25. Maii. - Zozimas Episcopus Varadiensis Capitulo Ecclesiae Strigon., in qua sepulturam elegit, possessionem Berey confert.
Zozymas, dei gracia Episcopus Waradiensis, vniuersis xpi. fidelibus, tam presentibus, quam futuris, presentes litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore. Quicquid in usus pios expenditur, id non amittitur, sed pocius conseruatur, cum taliter faciendo, in celis tesaurizari dicatur, ubi nec tinea demolitur, nec fures efodiunt, uel furantur. Ad vniuersorum itaque noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum nos apud Strigonium constituti, exigente nostrorum mole peccaminum, in grauem et fere ineuitabilem corporis infirmitatem incidissemus et diuina disposicione accersiti, naturale debitum, quod per culpam prothoplausti certum est euadere nulli posse, soluere deberemus, Animaduertentes eciam, quod Lege nature omne compositum in sua componencia resoluitur, nec de priuacione ad habitum aliquatenus fit regressus, curauimus, ut debuimus, saluti nostre anime, quamquam in paucis, attencius prouidere et pro temporalibus spirifualia commutare, Adoptando ecclesiam beati Adalberti martiris atque pontificis nobis in patronam, defensorem et propellatorem (sic) in omnibus specialem, cui sicut animam, ita et corpus nostrum, si eiusdem dissolucio immineat, commisimus et committimus defensandum, eligentes sub eiusdem umbraculo seu gremio refrigerij sedem et pariter sepulturam. Propter quod commoti uissceribus pietatis, fratribus dicte ecclesie beati Adalberti martiris, qui quidem fratres iuges et continuas preces, tam pro uiuis, quam pro defunctis, die noctuque effundere non desistunt; uolentes nos eorum oracionibus participes effici et consortes, terram nostram, Berey nuncupatam, tam hereditariam, quam empticiam, ad nos solum pertinentem, in Symigio existentem, cum vineis, sicut hereditarijs, sic et empticijs, Siluis, fenetis, curia, domibus, cellario et omnibus alijs utilitatibus ac pertinencijs suis; Preterea duos seruos, filios Zomboth, fugitiui serui nostri hereditarij, Paulum scilicet et germanum eius et similiter predictum Zomboth, patrem eorum, si redierit, dedimus, contulimus et legauimus iure perpetuo possidendam et possidendos; ita tamen, quod quamdiu uixerimus” usum fructuum eiusdem terre seu possessionis nos percipiemus, sicut hactenus percepimus, dante deo, et hijs utemur pro nostre lubito uoluntatis. Post decessum autem nostrum eandem possessionem deuolui uolumus omni iure, quo ad nos pertinebat, ad fratres ecclesie memorate, qui pro remissione nostrorum peccaminum singulis ebdomadibus singulas missas facient celebrari. Volumus eciam, quod omnes prouentus siue fruetus dicte possessionis ad cotidianam distribucionem fratrum residencium et in ecclesia existencium deputentur, de quibus prepositus et Lector, quicunque fuerint pro tempore, porcionem percipiant, sicut quilibet canonicus percipit in distribucione similarum de Tyrna. Preterea uolumus