opere sumptuoso construi, eidem Reginae cum Castro ipso, Comitatu et districtu de Pelis, es illa intentione donavit, ut filia sua Margaretha et plurimae generosae virgines regni, fere centum numero, quae in Monasterio Insulae Danubii convenerant, urgente necessitatis tempore se in eodem Castro recipere valeant, ratam habet et Archiepiscopo Strigon. demandat, quatenus dictam Reginam non permittat super permissis ab aliquibus molestari. - Datam apud Urbem veterem Id. Jul., P. a. 3.
Theiner Mon. Hung. I. 271., Wenzel 1. c. III. 94. - E verbis his ultro apparet, arcem Visegrád, celeberrimam tardius Regum nostrorum residentiam, a predicta Maria Regina, ut iam Jacobus Rupp observavit (Magyarország helyrajzi tört. 1870. I. 43.), exstructam esse. Attamen Josephus Viktorin (Visegrád hajdan és most. Pest. 1872. 10. et Visegrád einst und jetzt. Pest. 1872. 11.) ut gloriam aedificatae arcis Slavis vindicare possit, clarum verborum horum sensum contorquet, ac ex expressione illa: „montem tunc desertum,” in quo nempe Regina arcem exstruxit, deducere nititur, montem hunc antea non fuisse desertum, sed arcem in eodem iam exstitisse, quam tunc ruinatam, aut collapsam, Regina non a fundamentis erexit, sed solum restauravit; cum tamen expressio haec, sine preiudicio considerata, nil aliud significet, quam montem tunc, dum litterae Papae editae sunt, non fuisse amplius, ob superstructam iam eidem per Reginam arcem, desertum; desertum tamen fuisse tunc, dum eundem Rex Reginae donavit. Ceterum auctorem hunc praesuscepta hic opinione laborare, inde clare apparet, quia totam argumentationis suae vim ad voculam illam „tunc” collocat, reticet autem studio primi fontis, ipsius nempe Belae Regis, verba, quia in iis vocula illa non comparet; studio dico, quia in citati operis Theinerii exemplari meo, quo in concinnando opere suo usus est, verba haec ipse propriis manibus subtraxit. Sic autem verba haec sonant: „Carissima consors nostra, domina Maria, Regina Hungarie, quendam desertum montem, in sylva Pelis existentem, pro castro construendo - - a nobis instanter petiit sibi dari contra hostilitatem Tartaricam, que cotidie formidabilis imminebat: nos autem, qui etiam loca huiusmodi baronibus et aliis regni nostri fidelibus largiebamur pro faciendis munitionibus, ipsi consorti nostre, domine Regine, montem donavimus, quem petebat. In quo ipsa dominaRegina - - - castrum de sumptuoso fecit opere construi. - - - - - Nos itaque considerata magnitudine sumptuum, quos ipsa consors nostra de suo proprio in opere castri fecerat memorati, idem castrum cum comitatu et districtu. de Pelys, eidem, sicut locum primitus concesseramus, dedimus, tradidimus - -.” (Theiner 1. c. 253.) Non ergo vocula illa „tunc” hic occurrit, sed simpliciter „desertus mons” appellatur, aequiparaturque aliis huiusmodi 1ocis, pro exstruendis arcibus regnicolis concessis, in quibus certe non exstiterunt antea iam arces. Non ergo slavi, nisi forte ut operarii serviles, arcem hanc exstruxerunt, nec illa aetatem Belae IV. Regis excedit.
662.
1264. 15. Jul. - Urbanus PP. IV. Archiepiscopo Strigon. committit, ut Belam, Ducem Sclavoniae, in donatis eidem per Belam Regem Castris „de