658.
1264. 16. Jun. - Sol praepositus Demesiensis et Ochuz frater eiusdem, Dionisio Comiti 15 marcas „ratione debiti Thomae Arehiepiscopi (Colocensis), fratris eorumdem Sol praepositi et Ochuz”, persolvunt coram Capitulo Vesprimiensi. - Datum secunda feria proxima post Octavam Pentecostes.
Fejér Cod. dipl. IV. III. 250.
659.
1264. 20. Jun. - Urbanus PP. IV. Archiepiscopo Strigon., quatenus Giroldum de Owad clericum Jauriensis dioecesis, nepotem Timothei Zagrabiensis Episcopi, in possessionem quarumdam capellarum Jauriensis dioecesis, ei per Praenestinum Episcopum auctoritate papali collatarum, inducat. Datam apud Urbem veterem XII. kal. Jul., P. a. 3.
Theiner Mon. Hung. I. 269., Wenzel 1. c. III. 89.
660.
1264. 14. Jul. - Urbanus PP. IV. Strigoniensi et Colocensi Archiepiscopis, ut universos Cumanos moneant, ut illi ex eis, quibus provenit perceptio gratie baptismalis, fidem catholicam observent, reliqui vero infra certum terminum fidem suscipere non omittant, secus contra eosdem, de Regno ipso eiusque finibus penitus expellendos, verbum Crucis in Ungaria, Polonia, Boemia, Austria et aliis adiacentibus provinciis praedicent. - Datum apud Urbem veterem II. Id, Jul., P. a. 3.
Theiner Mon. Hung. I. 269. - Extr. Fejér Cod. dipl. IV. III. 172., Wenzel 1. c. III. 91.
661.
1264. 15. Jul. - Urbanus PP. IV. dispositionem Belae Regis, qua montem, tunc desertum, in silva Pelis, in quo Regina de auro, ornamentis propriis, sertis videlicet aureis et monilibus, ac rebus aliis pretiosis, quae secum de domo paterna portavit, castrum, quod Wyssegrad dicitur, fecit