666.
1264. 23. Aug. - Urbanus PP. IV. Praeposito Sancti Georgii Strigoniensi committit, ut Aegidium, presbyterum Jauriensis dioecesis, qui cum magistro Xisto, capellano papali, clerico et nuncio Regis et Reginae Ungariae, pro ipsorum obsequiis ad apostolicam sedem accessit et propter hoc non modicum laboravit et etiam commendatus de honestate morum et vitae, nec non litterarum scientia, nondum est assecutus beneficium ecclesiasticum, de quo commode pos sit sustentari, in Canonicum Budensem recipi faciat. - Datum apud Urbem veterem X. kal. Sept., P. a. 3.
Theiner Mon. Hung. I, 277., Wenzel 1. c. III. 103.
667.
1264. 23. Aug. - Urbanus PP. IV. Valentino, diacono Strigoniensi, qui sicut ex parte Regis Hungariae fuit propositum, defectum natalium, quem de presbytero genitus et soluta patitur, studio bonae conversationis et vitae, litterarum scientia et vitae amplexu redimere dinoscitur, intuitu praedicti Regis, qui per suum specialem nuncium apostolicam pro illo gratiam affectuosis precibus fecit implorari, indulget, ut huiusmodi non obstante defectu, in presbiterum promoveri et beneficium ecclesiasticum obtinere valeat; maxime cum defectus ipse in illis partibus, sicut asseritur, sit occultus. - Datum apud Urbem veterem X. kal. Sept., P. a. 3.
Theiner Mon. Hung, I. 278.
668.
1264. 2. Sept. - Urbanus PP. IV. Archiepiscopo Strigon., ne in provisione Episcopi Aquinati ulterius procedat.
Urbanus - - Archiepiscopo Strigon. - - . Olim tibi et - - Paulo
Vesprimiensi Episcopo, tunc preposito ecclesie de Alba, super provisione - - Episcopo Bisinanensi - - in tua provincia facienda, nostras - - litteras dicimur direxisse.[628] Prelati quoque et clerici eiusdem provincie partem - -
[628] Litterae hae latent.