distinccio sew meta incipit inter Curias Gurk et paznan, Curia Nichilominus paznan a dextris, seu a parte meridionali ecclesie nostre beati leustachij remanente, et transeundo Curiam et ortum paznan, directe peruenitur ad Angulum cuiusdam domus, nomine puthus, in quarum distinccionem Curie, a dextris existentes, sunt ecclesie beati leustachij, a sinistris vero Capituli Strigoniensis. Ab angulo vero domus puthus reflectitur et itur iuxta magnam viam versus ecclesiam beati dominicj, et ante hostium beati dominicj reflectitur versus occidentem et itur per paruum vicum vsque viam, que vadit per medium ville fabrorum et in ipsa via reflectitur ad quatuor Curias et inter Curias Tymo et koch peruenitur vsque ad magnum fossatum et ibi distincciones seu mete Curiarum, extra fossatum existencium, terminantur.
Item contulimus ipsi Monasterio Molendinum nostrum, quod est in peyeb, cum duobus fundis Curiarum et feneto, quod potest quinque hominibus ad falcandum vno die sufficere et lignis, que possunt sufficere ad duo dolabra vno die.
Item ob diuine pietatis clemenciam contulimus eidem Monasterio quandam terram wdwavnicorum nostrorum, Agar nominatam, cum quinque mansionibus super eandem residentibus.
Preterea contulimus eidem Monasterio nostro duas villas, Toton vocatas et tres villas, Guum vocatas et terram duarum villarum, kemey nominataram, et eciam quandam terram, que kyndkeurus nuncupatur, que hijs metis sunt distincte: Prima meta incipit a parte occidentali, que contigua est terre olcha. Item de Septemtrione terra kuzna ad metam eandem protenditur. Item de terra Burzwa a parte occidentali protenditur ad eandem primam metam. Item simili modo terra Boroch protenditur ad ipsam primam metam, quas prenotatas terras distingit quoddam flumen, quod Saarwyze nominatur, quarum mete sunt intra flauium nominatam, et de ipsa prima meta occidentali terra Totan protenditur cum terra Olcha per quoddam pratum magnum equaliter versus septemtrionem per finem cuiusdam Silue, Eger nuncupate, et procedit versus Monasterium Olcha. Deinde protenditur ad duas metas, que sunt circa magnam viam, que vadit de pezen et dobos, et sic transit per medium ipsius vie versus orientem ad quoddam pratum, et ex vna parte ipsius pratj est quidam monticulus, sub quo sunt due mete. Item per ipsum monticulum per longitudinem vnius Jugeris transit similiter versus orientem et tendit ad tercium pratum et Juxta ipsum pratum protenditur versus septemtrionem, et in fine ville Olcha sunt due mete et de duabus ipsis metis transit per paruum pratum ad terram Gyapus nuncupatam et ibi iuxta quandam viam sunt dute mete et exinde procedit ad pukummegye et ibi sunt due mete, videlicet Toton et pukum.