Wyssegradiensis predicta separatur a terra populorum felharus memorata, et super ipsum fossatum iuxta terram populorum de Chepel procedit ad occidentem ad angulum eiusdem magni fossati, a quo vergit directe in terris arabilibus ad monticulum kaptharhegh, et ab ipso monticulo parumper descendit ad viam, dehinc per eandem viam declinat ad partem meridionalem iterato, et super eandem viam peruenit ad foueam Ogogkelthew vocatam; de qua fouea iterum versus occidentem meat et parum descendendo peruenit ad Danobium, ibique terminatur. Et licet predictas terras, sew possesiones, felharus et olharus nominatas, metis prehabitis ab alijs terris duxerimus seperandas, tamen inter terram felharus et Chepel metas et terminos pro eo non fecimus erigi, quia villa Chepel illa eadem condicione tenetur nostre Regie maiestatj, qua ville siue populi felharus et olharus tenebantur, sed solummodo signis et locorum, moncium, siue vallium denominacione satis famosorum, sub quibus quidem signis populi earumdem villarum inter se dinoscuntur possedisse ab antiquo, volumus separare et distingui.
Item villam fedemus, in magna Insula, cum omnibus populis mellidatoribus nostris de eadem predicto Monasterio nostro contulimus, qui omni anno mel fratribus eiusdem Monasterij, sicut nostre maiestatj soluere consueuerant, dare teneantur, que villa hijs metis est distincta: Prima meta incipit a parte danobij, iuxta villam Bacha predicti est meta lapidea; deinde tendit ad vnum montem, qui est inter duas vias, vbi sunt due mete. Inde vadit versus meridiem eciam ad vnum montem, vbi sunt due mete, quarum vna est lapidea et alia terrea. Inde tendit directe ad monticulum ad vnam metam lapideam. Inde vadit ad arborem populi, que Chunkawar vocatur, ad vnum metam lapideam. Inde transil ad vnum montem, vbi sunt due mete. Inde prope apud siluam vadit vsque terram Bagald ad duas metas, de quibus versus occidentem tendit ad danobium ad duas metas, et ibi terminantur. Item in eadem magna Insula contulimus eidem Monasterio nostro terram Nicola vocatam, que est inter Zeulus et felharus, sub eisdem metis et terminis, in quibus antea habita extitit et possessa, ab omni Jurisdicione Comitis de magna Insula predictas villas penitus eximentes.
Preterea contulimus dicto Monasterio sancti leustachij terram wdwornicorum nostrorum, sitam in Strigonio, intra fossatum et extra, circa ecclesiam beati Laurencij martiris et eciam in vico fabrorum, que possunt in se continere Septuaginta Curias, cum omnibus terris ad easdem pertinentibus, sub eisdem antiquis metis, quibus ijdem wdwarnicj possidebant, et de Curijs hijs, que intra fossatum sunt, non fuit opus, vt per metas distinguantur, tam propter Id, quia mixtim resident inter alios Ciues, intra fossatum existentes, tam eciam propter id, quia Curie magis note sunt, et per nullius indebitam molestacionem possunt retractari; extra vero fossatum mete terree non sunt erecte, Sed Curiarum distincciones pro motis fieri ordinauimus, Quarum prima distinccio