audaciam habuisset; pro tua tamen reverentia patienter auditus, et sicut vir eloquens et peritus, pulchre proponens turpia, et decenter inserens indecentia, personam Episcopi multipliciter asserens contemptibilem, tum defectu consilii, tum originis vilitate, quin imo condicione servili, tamen ex causis quibusdam aliis indignum tuo latere multiplici ratione conclusit. Sed et magnatum Regni tui litteras nobis reddidit, quas tamen legi publice non permisimus, quia nec tuam, nec alterius poterant causam instruere sine iuris suffragio, solam iniuriam continentes. - - - Si igitur, quod vix credimus, - - nec Strigon. Archiepiscopi, cui secundo scripsimus, aquievisti monitis spiritualibus; - - scire te volumus, quod - - omittere non poterimus, quin causam pauperis, qui relictus est domino, prosequamur; nec te turbet aliquorum suggestio clericorum, qui, prout dicitur, Episcopatum potius quam Episcopum insequentes, ad viventis successionem aspirant, quam profecto nobis viventibus per hanc viam, vel verius invium, non habebunt. Datum Perusii XII. kal. Febr., P. a. 1.
Theiner Mon. Hung. I. 281. - Extr. Katona Hist. Crit. VI. 448., et Fejér Cod. dipl. IV. III. 358.
695.
1266. 23. Mart. - Ut conventio inter Belam IV. et filium suum Stephanum inviolabiliter observetur, „nos (Bela) et predictus filius noster, - - Strigon. Archiepiscopo presente et codicem evangeliorum tenente, iuramus corporaliter tactis sacrosanctis evangeliis et vivifice dominice crucis ligno. Ad superbabundantem etiam cautelam prefatus venerabilis pater Strigon. Archiepiscopus, nobis volentibus et cum instantia requirentibus, tulit in scriptis sentenciam excommunicationis in nos presentes, processu temporis omnium, vel cuiusvis articulorum, in premissis comprehensorum, violatores, transgressores, temeratores et quovis ingenio contemptores; ita, ut si aliquis nostrum contra ordinationem premissam venerit, et in sentenciam, per ipsum Strigon. Archiepiscopum prefato modo latam, inciderit, non de novo per prefatum Arehiepiscopum excommunicari debebit, cum ipso facto iam sit excommunicatus, sed excommunicatus denunciari pablice et periurus, et ipse Archiepiscopus, impresenciarum constitutus, nobis petentibus, promisit firmiter, sine delectu alterutrius partis, denunciacionem huiusmodi, cum transgressor apparuerit, se facturum. Actum et datum in Insula beate virginis, a. ab incarn. dom. 1266. Indiccione 9., nono die Martio exeunte. - - Nos eciam Phylippus, miseratione divina Archiepiscopus Strigon., aule regie Cancellarius, ad instanciam