predicta domina Regina, karissima consors nostra, eidem magistro Sixto duximus liberaliter faciendam. Ad hec cum domina Maria, illustris Regina, consors nostra karissima, prefatam terram Reginalem, in eadem terra de Heten inclusam, ipsi magistro Sixto et suis successoribus propter eximia eius seruicia et merita contulerit, prout in ipsius priuilegio, super hoc confecto, plenius continetur, nos donacionem ipsam ratam et gratam habentes, Ipsam auctoritate presencium confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Mete vero terrarum ipsarum, tam a septemtrionali, quam a meridionali parte, incipiunt a flumine quodam,[639] vocatur Sytua, et metis pluribus hinc inde et in medio interpositis, procedunt et contiguantur terre ville Scleuleus.[640] Ab eadem autem parte meridionali eedem terre contiguantur terre Chepani, parui cognomine, qui eciam assignacioni et metacioni terrarum ipsarum cum predictis commetaneis interfuit. A parte vero septemtrionali contiguatur terre Comitis Donk supradicti. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentes, eidem concessimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Farkasij, albensis ecclesie Electi, aule nostre vicecancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno Dominice Incarnacionis Millesimo CCo LXmo Sexto, Septimo Idus Maij, Regni autem nostri Anno Tricesimo.
E transumto Comitis Pauli Judicis Curiae Regiae a. 1345. In Arch, Prim. Sec. Lad. C. Fasc, 1. Nr. 13.
698.
1266. ante 20, Jun. - Stephanus iunior Rex donationes, a parte suo matri suae factas, sub poena excommunicationis, „quam nobis volentibus et consentientibus, Philippus Strigon. ecclesie Archiepiscopus, - - exnunc tulit in scriptis,” confirmat. - Datum a. d. 1266.
Litteras has confirmat Clemens PP. IV. a. eodem 20. Jun.
Theiner Mon. Hung. I. 283., Koller Hist. Ep. Quin. II. 194., Fejér Cod. dipl. IV. III. 364.
699.
1266. 23. Jun. - Stephanus iunior Rex terram Kemencze Comiti Andreae confert.
Nos Stephanus, dei gracia Iunior Rex vngarie et Dux Transsiluanus, tenore presencium significamus uniuersis, quod ob merita Seruiciorum et fidelitates
[639] Emansit: quod
[640] Pro: Sceu1eus.